Pro C. Rabiro perduellionis reo, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
* * * timet; qui hasce ore adverso pro re publica cicatrices ac notas virtutis accepit, is ne quod accipiat famae volnus perhorrescit; quem numquam incursiones hostium loco movere potuerunt, is nunc impetum civium, cui necessario cedendum est, perhorrescit.
Neque a vobis iam bene vivendi sed honeste moriendi facultatem petit, neque tam ut domo sua fruatur quam ne patrio sepulcro privetur laborat. nihil aliud iam vos orat atque obsecrat nisi uti ne se legitimo funere et domestica morte privetis, ut eum qui pro patria nullum umquam mortis periculum fugit in patria mori patiamini.
dixi ad id tempus quod mihi a tribuno pl. praestitutum est; a vobis peto quaesoque ut hanc meam defensionem pro amici periculo fidelem, pro rei publicae salute consularem putetis.
et cum universo populo Romano, tum vero equestri ordini longe carissimus.