In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
1
quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos[*]nos om. A et Iulius Victor (Rhet. M. p. 439): post diu hab. bs eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam[*]tuam om. CAV non vides? quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum ignorare arbitraris?
O tempora, o mores! senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus[*]vitamus CAV: vitemus cett. . ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem[*]pestem α (C pr. scr.): pestem istam cett. (C corr. m. 1) quam tu in nos[*]nos om. A (in lac.) V omnis iam diu[*]omnis om. αγ: omnis iam diu om. bs machinaris.