In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
an vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam[*]Catilinam Aah, Quintil. viii. 4. 13: Catilinam vero C cett. orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus[*]perferremus C ? nam illa nimis antiqua praetereo, quod[*]quod C. quodque CAah: quod Q. Vαβγ Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. habemus [*]habemus α: habemus enim h αβγ senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave[*]et grave sup. lin. in C (m1): om. AV , non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus.
2
decrevit quondam senatus uti[*]uti CAVh: ut aαβγ Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet: nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones Gracchus, clarissimo patre, avo[*]avo om. oux: natus t , maioribus[*]maioribus a maioribus hαγ , occisus est cum liberis Fulvius consularis. simili senatus consulto Mario et Valerio consulibus est permissa res publica: num unum diem postea Saturninum tribunum plebis et Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? at vero[*]vero om. ah nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. habemus enim eius[*]eius CAV: huiusce ah: huius αβγ modi senatus consultum, verum[*]verum α (C1) o1u: verum tamen cett. (C2) inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum esse[*]te interfectum esse ah: interfectum te esse (esse te o) αβγ , Catilina, convenit. vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non[*]non α h: me non αβγ dissolutum videri, sed iam[*]sed iam α o1: sed etiam cett. me ipse inertiae nequitiaeque condemno.