In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis[*]videtis ah: videmus αβγ intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. si te iam[*]iam om. Quintil. ix. 3. 19, sup. lin. hab Ao , Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. verum ego hoc quod iam pridem factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. tum denique interficiere[*]interficiam te αγ , cum iam nemo tam improbus, tam perditus[*]nemo tam perditus AV , tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse fateatur.
quam diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et vives[*]sed vives Weiske ita ut nunc[*]nunc α ho: om. cett. vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus[*]obsessus α h: oppressus αβγ ne commovere[*]commovere te commovere α o te contra rem publicam possis. multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.
3
etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetus[*]coetus α: coeptus hαβγ nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuae[*]tuae om. AVot potest, si inlustrantur[*]lustrantur Nonius p. 335. 33, si erumpunt omnia? muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas.