In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ORATIO QVA L. CATILINAM EMISIT IN SENATV HABITA
1
quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam
diu etiam furor iste tuus nos[*]nos om. A et
Iulius Victor (Rhet. M. p. 439):
post diu hab. bs
eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?
nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis
vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic
munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt?
patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum
omnium scientia teneri coniurationem tuam[*]tuam om. CAV
non vides? quid proxima, quid superiore nocte egeris,
ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum
ignorare arbitraris?
O tempora, o
mores! senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen
vivit. vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici
consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque
nostrum. nos autem fortes viri satis facere rei publicae
videmur, si istius furorem ac tela vitamus[*]vitamus CAV: vitemus cett.
. ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam
pridem oportebat, in te conferri pestem[*]pestem α (C pr. scr.):
pestem istam cett. (C
corr. m. 1) quam tu in nos[*]nos om. A (in lac.) V
omnis iam diu[*]omnis om.
αγ: omnis iam diu om. bs
machinaris.
an vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae
privatus interfecit: Catilinam[*]Catilinam Aah,
Quintil. viii. 4. 13: Catilinam vero C
cett.
orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos
consules perferemus[*]perferremus C
? nam illa nimis antiqua praetereo, quod[*]quod C. quodque CAah: quod Q. Vαβγ
Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua
occidit. fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus ut
viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum
hostem coercerent. habemus
[*]habemus α: habemus enim h
αβγ
senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave[*]et
grave sup. lin. in C (m1): om. AV
, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius
ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus.
2
decrevit quondam senatus uti[*]uti CAVh: ut aαβγ
Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet:
nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum
suspiciones Gracchus, clarissimo patre, avo[*]avo om. oux: natus t
, maioribus[*]maioribus a maioribus hαγ
, occisus est cum liberis Fulvius consularis. simili senatus consulto Mario et Valerio consulibus est permissa res publica: num unum diem
postea Saturninum tribunum plebis et Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est?
at vero[*]vero om. ah
nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum
auctoritatis. habemus enim eius[*]eius CAV: huiusce ah: huius αβγ
modi senatus consultum, verum[*]verum α (C1) o1u: verum tamen cett. (C2) inclusum in tabulis, tamquam in
vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te interfectum
esse[*]te interfectum esse ah:
interfectum te esse (esse te o) αβγ
, Catilina, convenit. vivis, et vivis non ad
deponendam, sed ad confirmandam audaciam. cupio, patres
conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis
non[*]non α
h: me non αβγ
dissolutum videri, sed iam[*]sed iam α
o1: sed etiam cett.
me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae
faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum
autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in
senatu videtis[*]videtis ah: videmus αβγ
intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem.
si te iam[*]iam om. Quintil.
ix. 3. 19, sup. lin. hab Ao
, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit
verendum mihi ne non hoc potius omnes boni serius a me quam quisquam
crudelius factum esse dicat. verum ego hoc quod iam pridem
factum esse oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam.
tum denique interficiere[*]interficiam te αγ
, cum iam nemo tam improbus, tam perditus[*]nemo tam perditus
AV
, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure factum esse
fateatur.
quam diu quisquam erit qui te defendere audeat, vives, et
vives[*]sed vives Weiske
ita ut nunc[*]nunc α
ho: om. cett.
vivis, multis meis et firmis praesidiis obsessus[*]obsessus
α
h: oppressus αβγ
ne commovere[*]commovere te commovere α
o
te contra rem publicam possis. multorum te etiam
oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque
custodient.
3
etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si
neque nox tenebris obscurare coetus[*]coetus α: coeptus hαβγ
nefarios nec privata domus parietibus continere voces
coniurationis tuae[*]tuae om. AVot
potest, si inlustrantur[*]lustrantur Nonius p. 335. 33, si erumpunt omnia?
muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis
atque incendiorum. teneris undique; luce sunt clariora nobis
tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas.meministine me ante diem xii Kalendas Novembris
dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante
diem vi
[*]VI α
t: III u: VIII hio: VIIII bs
Kal. Novembris, Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae?
num me fefellit, Catilina, non modo res tanta tam
atrox[*]tam atrox om. AV
tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum,
dies? dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse
in ante diem v Kalendas Novembris, tum cum multi principes
civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum
reprimendorum causa profugerunt. num infitiari potes te illo
ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te[*]commovere te commoveri te (om. te o1) AVo
contra rem[*]contra rem p. om. AV
publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen
qui remansissemus caede contentum te[*]te om. bh1,
ante contentum hab. ah2
esse dicebas?
quid? cum te[*]te α: tu
te cett.
Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu
esse confideres, sensistin[*]sensistin α
h: sensistine αβγ
illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis
esse munitam? nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod
non ego non modo[*]non ego non modo Halm: ego non modo non V: ego non
modo cett.
audiam sed etiam videam planeque sentiam.
4
recognosce mecum tandem[*]tandem mecum ah
noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius
ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. dico te priore
nocte venisse inter falcarios — non agam obscure — in Laecae domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae
scelerisque socios. num negare audes? quid taces?
convincam, si negas. video enim esse hic in
senatu quosdam qui tecum una fuerunt.O
di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua
urbe vivimus[*]in qua urbe vivimus, quam rem p. habemus α
h contra Donatum ad Ter. Andr. iv. 5. 51 et Mart. Cap. (Rhet. M.
p. 471)? hic, hic sunt in nostro numero,
patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque
consilio, qui de nostro[*]nostro Aah: nostrum
Vαβγ
omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis[*]de
orbis α
h: orbis αβγ
terrarum exitio cogitent. hos
[*]hos α
h: hosce αβγ
ego video consul et de re publica sententiam rogo, et quos ferro
trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! fuisti igitur
apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partis Italiae, statuisti
quo quemque proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres, quos
tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia, confirmasti te
ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum[*]paulum α: paululum hαβγ
tibi esse etiam nunc morae, quod[*]quoad Hirschfelder
ego viverem. reperti sunt duo equites Romani qui te
ista cura liberarent et se[*]se α
h : sese αβγ
illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lecto[*]lecto AVt, Probus K. iv. 29, Claudius Sac. K. vi. 481: lectulo cett.
interfecturos esse[*]esse om. a
pollicerentur.
haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi;
domum meam[*]meam om. α
maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos quos tu
ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam
multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram.
5
quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere
aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. nimium diu te
imperatorem tua illa Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnis
tuos, si minus, quam plurimos; purga urbem. Magno me metu
liberaveris[*]liberaveris Lambinus:
liberaberis AV: liberabis cett.
, modo[*]modo AV: dum modo cett.
inter me atque te murus intersit. nobiscum versari
iam diutius non potes; non feram, non patiar, non sinam.Magna dis immortalibus habenda est atque huic
ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc
tam taetram, tam horribilem[*]horribilem terribilem V (voc. terribilem post gratia hab. A) tamque infestam rei publicae
pestem totiens iam effugimus. non est saepius in uno homine
summa salus periclitanda rei publicae. quam diu mihi consuli
designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed
privata diligentia defendi. Cum proximis comitiis
consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere
voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis
nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me petisti, per
me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate
rei publicae esse coniunctam.
nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum
immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam[*]Italiam
α: Italiam denique hαβγ
totam ad exitium et[*]et α
h: ac αβγ
vastitatem vocas. qua re, quoniam id quod est primum,
et quod huius imperi disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum
audeo, faciam id quod est ad severitatem lenius, ad[*]lenius ad ah: lenius et ad cett.
communem salutem utilius. nam si te interfici
iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu,
quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum
comitum[*]tuorum comitum del. Halm
magna et perniciosa sentina rei publicae.
6
quid est, Catilina?num
dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas?
exire ex urbe iubet consul hostem. interrogas
me, num in exsilium? non iubeo, sed, si me consulis, suadeo.
quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe
delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum
hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit[*]non oderit te ante non add.
at, post non h
. quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae
tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama[*]haeret
in fama Ant. Augustinus: haeret (inhaeret
h) infamiae (-ia a) codd.: inhaeret in fama Madvig
? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod
flagitium a toto corpore afuit[*]afuit V:
abfuit cett.
? cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses
non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti?
quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis
locum[*]locum α
h: domum αβγ
vacuefecisses[*]vacuefecisses vacuumfecisses a: vacuefecisti h
, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus
cumulavisti[*]cumula visti Wüst:
cumulasti codd.
? quod ego praetermitto et facile patior sileri[*]sileri aho: om. cett.
, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut
non vindicata esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum
tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendere[*]proximis Idibus
tibi impendere Aah: impend. tibi (tibi
impend.) prox. Id. cett.
senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum
tuorum, non ad domesticam tuam[*]tuam om. AV
difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque
ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.
potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus
esse iucundus, cum scias esse horum[*]horum esse h: horum ot
neminem qui nesciat[*]qui nesciat qui sciat A1: quin sciat a: qui non sciat h
te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse
in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis
interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem
aliquam aut timorem tuum[*]tuum om. ao1u
sed Fortunam[*]fortunam vulg.
populi Romani obstitisse? ac iam illa omitto — neque
enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea — quotiens tu me
designatum, quotiens vero[*]quotiens vero om.
a: quotiens me bs: quotiens h
consulem interficere conatus es![*]conatus es voluisti
αβ
x
quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non
viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi!
nihil agis[*]nihil agis om.
αβo1tx
, nihil adsequeris[*]adsequeris AV:
adsequeris, nihil moliris cett. (cf. § 8), neque tamen conari ac velle
desistis.
quotiens[*]quotiens α
h: quotiens vero cett.
iam tibi[*]tibi iam ah
extorta est ista sica de manibus, quotiens excidit casu aliquo et elapsa est![*]elapsa est tamen ea carere diutius non potes add.
codd. (ex § 24), del. Heumann
quae quidem quibus abs te initiata sacris ac[*]ac aut (ut V) AV
devota sit nescio, quod eam necesse putas esse in consulis
corpore defigere.
7
nunc vero quae tua est ista vita? sic enim iam
tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut
misericordia, quae tibi nulla debetur. venisti paulo ante in
senatum. quis te ex hac tanta frequentia, tot ex[*]totque
ex a
tuis amicis ac necessariis salutavit? si hoc post
hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis
gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? quid, quod
adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares qui
tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti,
partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem
animo tibi[*]tibi α
h: hoc tibi αβγ
ferendum putas?servi mehercule mei si me isto pacto metuerent ut te metuunt
omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non
arbitraris[*]arbitrare V: arbitraris. e.
A
? et si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque
offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium oculis
conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium
omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas quorum mentis sensusque
volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? si te
parentes timerent atque odissent tui neque eos[*]neque eos nec eos bs: neque illos V
ratione ulla[*]ratione ulla α
h: ulla ratione αβγ
placare posses, ut opinor[*]tu opinor Cobet
, ab eorum oculis aliquo concederes. nunc te patria,
quae communis est parens omnium nostrum, odit ac[*]odit ac om.
α
metuit et iam diu nihil te[*]diu nihil te CAV: diu de te nihil a: de te diu
nihil t: diu nihil de te cett.
iudicat nisi de parricidio suo cogitare: huius tu neque
auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces?
quae tecum, Catilina, sic agit[*]agit ait ahlou
et quodam modo tacita loquitur: ‘nullum iam aliquot
annis facinus exstitit[*]existit CAV
nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni multorum civium
neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non
solum ad neglegendas leges et quaestiones verum etiam ad
evertendas[*]evertendas ou: evincendas
αβ
x: vincendas α
t: devincendas h
perfringendasque valuisti. superiora illa, quamquam
ferenda non fuerunt, tamen ut potui tuli; nunc vero me totam esse in
metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum
videri contra me consilium iniri posse quod a tuo scelere abhorreat, non
est ferendum. quam ob rem discede atque hunc mihi timorem
eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere
desinam.’
8
haec si tecum, ut[*]ut ita ut aho2
dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim
adhibere non possit? quid, quod tu te[*]tu te CAVb: tu te ipse cett.
in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad[*]ad
α, Servius
ad Aen. i. 24: apud cett.
Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad
me venire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti.
cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo
posse isdem parietibus tuto esse tecum, quia[*]quia α
h: qui αβγ
magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum,
virum optimum, Metellum[*]M. Metellum Metellum α: M. Marcellum
cett.
demigrasti, quem tu videlicet et[*]te om.
a
ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum
sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. sed
quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se
ipse[*]ipse α: ipsum cett.
iam dignum custodia iudicarit?
quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in
aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque
ereptam fugae solitudinique mandare? ‘refer’ inquis ‘ad senatum’; id enim postulas et, si
hic ordo placere sibi[*]placere sibi CAV: om. sibi a: sibi
placere cett.
decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis.
non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen
faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. egredere ex urbe[*]ex urbe de urbe t: de turba CAV
, Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem
exspectas, proficiscere. quid est? ecquid attendis,
ecquid[*]quid est α: quid est
Catilina cett.
animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent.
quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem
tacitorum perspicis?
at[*]at ao2: ac cett.
si hoc idem huic adulescenti optimo Sestio, si fortissimo viro Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo
senatus[*]senatus hoc loco hab. αh: post optimo αβγ
iure optimo vim et manus intulisset. de te autem,
Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent,
clamant, neque hi solum quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita
vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi
viri, ceterique fortissimi cives qui circumstant[*]circumstant
α
h: stant circum (-ca l) cett.
senatum, quorum tu et[*]tu et et tu CAVt: fort. tu delendum
frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante
exaudire potuisti. quorum ego vix abs te iam diu manus ac
tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae
vastare[*]vastare hoc loco hab. αh: post pridem cett.
iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur.
9
quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te
corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum[*]ullum om. lαγ
exsilium cogites? Vtinam tibi istam mentem di immortales
duint![*]duint C: duent a: dent h: donent
AV: donarent cett.
tametsi[*]tametsi α
ho2: etsi cett.
video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris,
quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti
memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. sed
est tanti, dum modo tua ista[*]ista tua hαβo
sit privata calamitas et a rei publicae periculis seiungatur.
sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas
pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas non est postulandum.
neque enim is es, Catilina, ut te[*]is es... ut te sis (scis a)... si te α (contra
Quintil. ix. 3. 62) aut pudor[*]pudor umquam Quintil.
a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore
revocarit[*]revocaverit Vhou et Quintil.
.
quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi
inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta[*]recta
α
u: rectam αβ
tx: recte o: recta
via h
perge in exsilium; vix feram sermones hominum, si id
feceris[*]si id feceris om. CAV
, vix molem istius invidiae, si in exsilium iussu consulis
iveris[*]iveris Zielinski: ieris codd.
, sustinebo. sin autem servire meae laudi et gloriae
mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu, confer te ad Manlium,
concita perditos civis, secerne te a bonis, infer patriae bellum,
exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus
ad tuos isse[*]isse α
ho2: esse cett.
videaris.
quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos
qui tibi ad forum Aurelium praestolarentur armati, cui[*]cui Gulielmius: cum (cum sciam iam a) mei: cui iam Müll.
sciam pactam et constitutam cum Manlio diem, a quo etiam aquilam
illam argenteam quam tibi ac tuis omnibus confido
perniciosam[*]confido perniciosam α
h: perniciosam esse confido cett.
ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium
sceleratum[*]sceleratum scripsi (cf. obsceno sacrario Liv. xxxix. 15): scelerum α: scelerum tuorum cett., del.
Halm
constitutum fuit, sciam esse praemissam? tu ut illa
carere diutius possis quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a
cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium
transtulisti?
10
ibis tandem aliquando quo te iam pridem tua ista[*]ista
tua absh
cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec
res adfert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. ad
hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit.
numquam tu non modo otium sed ne bellum quidem nisi
nefarium concupisti. nactus es ex perditis atque ab omni non
modo fortuna verum etiam spe derelictis conflatam improborum manum.
hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exsultabis,
quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies
virum bonum quemquam neque videbis![*]post videbis add. K
(i.e. Kaput) α (sup. lin. C)
ad huius vitae studium meditati illi sunt qui feruntur
labores tui, iacere humi non solum ad obsidendum stuprum verum etiam ad
facinus obeundum, vigilare non solum[*]ad obsidendum... solum om. CAV
insidiantem somno maritorum verum etiam bonis otiosorum.
habes ubi ostentes tuam[*]tuam hoc
loco hab. α, om. h, post
patient. o, post illam cett.
illam praeclaram patientiam famis, frigoris, inopiae rerum
omnium quibus te brevi tempore confectum esse senties.
tantum profeci[*]profeci tum cum a: profectum cum Diomedes K. i. 392 (contra Charis.
K. i. 226, Dosith. K. vii.
419), cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare
quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id quod esset[*]esset est Vbs
a te[*]a te α
h: abs te αβγ
scelerate susceptum latrocinium potius quam bellum nominaretur.
11
nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam
patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso,
diligenter[*]diligenter om. α
quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate.
etenim si mecum patria[*]patria mea Quintil. ix. 2. 32, Isid. Origg.
ii. 13. I, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta
Italia, si omnis res publica loquatur[*]sic loquatur Quintil.
: ‘ Tulli, quid agis? tune eum quem esse hostem
comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem
in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis,
evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non
emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne
[*]nonne non Lambinus
hunc in vincla[*]vincla α:
vincula cett.
duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis?
quid tandem te impedit? mosne maiorum?at persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos civis
morte multarunt. an leges quae de civium Romanorum supplicio
rogatae sunt? at numquam in hac urbe qui[*]qui α: ii (hi) qui cett.
a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. an
invidiam posteritatis times? praeclaram vero populo Romano
refers[*]refers α: referes cett.
gratiam qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione
maiorum tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit,
si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum
neglegis.
sed si quis est invidiae metus, non[*]non codd. mei: num pauci
dett.
est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam
inertiae ac nequitiae pertimescenda. an, cum bello vastabitur
Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae
incendio conflagraturum?’
12
his ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum hominum
qui hoc idem sentiunt mentibus pauca respondebo. ego, si hoc
optimum factu[*]factu C2 Vabho: factum C1A: facto cett.
iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius
usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. etenim
si summi[*]summi viri et clar. cives αβγ: summi et clar. viri cives (-vis CA) CAVh: summi et
clarissimi viri a viri et clarissimi cives Saturnini et
Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non
contaminarunt sed etiam honestarunt, certe verendum mihi[*]mihi
verendum Al
non erat ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae
mihi[*]mihi om. α
in posteritatem redundaret. quod si ea mihi maxime
impenderet, tamen hoc animo fui semper[*]fui semper α
h: semper fui αβγ
ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem.quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui aut ea quae
imminent non videant aut ea quae vident[*]vident C1: fort. vident...
dissimulant dissimulent; qui spem Catilinae mollibus
sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo
conroboraverunt; quorum auctoritate multi[*]auctoritate multi
α: auctoritatem secuti multi
(multi sec. h) cett.
non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc
animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent.
nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra
pervenerit, neminem tam stultum fore qui non[*]qui non quin α
h (contra Priscian.
K. iii. 246) videat coniurationem esse
factam[*]factam esse α (contra Priscian.), neminem tam
improbum qui non fateatur. hoc autem uno interfecto intellego
hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi
posse. quod si sese[*]sese CAV: se
cett.
eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique
conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur non modo
haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam stirps ac semen malorum
omnium.
13
etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis
coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum
ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus
erupit. nunc
[*]nunc scripsi: hic CAVαβtx: quod ahou: fort.
hoc si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur
fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum
autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus
rei publicae. Vt saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique
iactantur, si aquam gelidam biberunt[*]biberunt α: biberint cett.
, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque
adflictantur, sic hic morbus qui est in re publica relevatus istius
poena vehementius reliquis vivis ingravescet[*]ingravescit αβ
ux
.
qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro
denique, quod[*]quod α: id quod cett.
saepe iam dixi, secernantur[*]discernantur αβ
ux
a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare
tribunal praetoris urbani[*]praetoris urbani pr. urbis CA (urb’ C): p. r. Va: om. t
, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam
urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de
re publica sentiat. polliceor hoc vobis, patres conscripti,
tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis
auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus
bonis consensionem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata,
oppressa, vindicata esse videatis.
hisce ominibus[*]ominibus Paris.
15138 in mg.: omnibus cett.
, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua[*]cum tua
α
h: et cum tua αβγ
peste ac pernicie cumque eorum exitio qui se tecum omni scelere
parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium.
tu
[*]tu α
h: tum tu αβγ
, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es
constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperi vere nominamus, hunc
et huius socios a tuis[*]tuis α:
tuis aris (sacris o) cett.
ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita
fortunisque civium omnium[*]omnium α
ho2: om. cett.
arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones
Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos
aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.