In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
num dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas? exire ex urbe iubet consul hostem. interrogas me, num in exsilium? non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit[*]non oderit te ante non add. at, post non h . quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama[*]haeret in fama Ant. Augustinus: haeret (inhaeret h) infamiae (-ia a) codd.: inhaeret in fama Madvig ? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit[*]afuit V: abfuit cett. ? cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti?
quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum[*]locum α h: domum αβγ vacuefecisses[*]vacuefecisses vacuumfecisses a: vacuefecisti h , nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti[*]cumula visti Wüst: cumulasti codd. ? quod ego praetermitto et facile patior sileri[*]sileri aho: om. cett. , ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendere[*]proximis Idibus tibi impendere Aah: impend. tibi (tibi impend.) prox. Id. cett. senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam[*]tuam om. AV difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent.