In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum[*]horum esse h: horum ot neminem qui nesciat[*]qui nesciat qui sciat A1: quin sciat a: qui non sciat h te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum[*]tuum om. ao1u sed Fortunam[*]fortunam vulg. populi Romani obstitisse? ac iam illa omitto — neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa postea — quotiens tu me designatum, quotiens vero[*]quotiens vero om. a: quotiens me bs: quotiens h consulem interficere conatus es![*]conatus es voluisti αβ x quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil agis[*]nihil agis om. αβo1tx , nihil adsequeris[*]adsequeris AV: adsequeris, nihil moliris cett. (cf. § 8), neque tamen conari ac velle desistis.
quotiens[*]quotiens α h: quotiens vero cett. iam tibi[*]tibi iam ah extorta est ista sica de manibus, quotiens excidit casu aliquo et elapsa est![*]elapsa est tamen ea carere diutius non potes add. codd. (ex § 24), del. Heumann quae quidem quibus abs te initiata sacris ac[*]ac aut (ut V) AV devota sit nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere.
7
nunc vero quae tua est ista vita? sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. venisti paulo ante in senatum. quis te ex hac tanta frequentia, tot ex[*]totque ex a tuis amicis ac necessariis salutavit? si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo tibi[*]tibi α h: hoc tibi αβγ ferendum putas?