In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
haec si tecum, ut[*]ut ita ut aho2 dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? quid, quod tu te[*]tu te CAVb: tu te ipse cett. in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad[*]ad α, Servius ad Aen. i. 24: apud cett. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti. cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, quia[*]quia α h: qui αβγ magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum[*]M. Metellum Metellum α: M. Marcellum cett. demigrasti, quem tu videlicet et[*]te om. a ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se ipse[*]ipse α: ipsum cett. iam dignum custodia iudicarit?
quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare?
‘refer’ inquis ‘ad senatum’; id enim postulas et, si hic ordo placere sibi[*]placere sibi CAV: om. sibi a: sibi placere cett. decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. egredere ex urbe[*]ex urbe de urbe t: de turba CAV , Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. quid est? ecquid attendis, ecquid[*]quid est α: quid est Catilina cett. animadvertis horum silentium? patiuntur, tacent. quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis?