In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
at[*]at ao2: ac cett. si hoc idem huic adulescenti optimo Sestio, si fortissimo viro Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo senatus[*]senatus hoc loco hab. αh: post optimo αβγ iure optimo vim et manus intulisset. de te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives qui circumstant[*]circumstant α h: stant circum (-ca l) cett. senatum, quorum tu et[*]tu et et tu CAVt: fort. tu delendum frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae vastare[*]vastare hoc loco hab. αh: post pridem cett. iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur.
9
quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas, tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum[*]ullum om. lαγ exsilium cogites? Vtinam tibi istam mentem di immortales duint![*]duint C: duent a: dent h: donent AV: donarent cett. tametsi[*]tametsi α ho2: etsi cett. video, si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. sed est tanti, dum modo tua ista[*]ista tua hαβo sit privata calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae cedas non est postulandum. neque enim is es, Catilina, ut te[*]is es... ut te sis (scis a)... si te α (contra Quintil. ix. 3. 62) aut pudor[*]pudor umquam Quintil. a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit[*]revocaverit Vhou et Quintil. .