In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. dicatur sane eiectus esse a me, dum modo eat in exsilium. sed mihi credite, non est iturus. numquam ego ab[*]ab α: a cett. dis immortalibus optabo, Quirites, invidiae meae relevandae[*]levandae x et Schol. Gron. causa ut Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo ne mihi sit invidiosum aliquando quod illum emiserim potius[*]potius om. CAV quam quod eiecerim. sed cum sint homines qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent?
quamquam isti qui Catilinam Massiliam ire dictitant non tam hoc queruntur quam verentur. nemo est istorum tam misericors qui illum non ad Manlium quam ad Massiliensis ire malit. ille autem, si me hercule hoc quod agit numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, optemus potius ut eat in exsilium quam queramur.