In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta re publica desperant perturbata se consequi[*]se consequi α h: consequi se αβγ posse arbitrantur. quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id[*]id post se hab. αβγ quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam ordinum [*]ordinum supplevi: om. codd. , maximam multitudinem[*]maxima multitudine a: in maxima multitudine Halm , magnas praeterea militum copias[*]militum copias α h: copias militum cett. ; deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. quod si iam sint id quod summo[*]cum summo C1αγ furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se[*]consules se α h: se consules cett. aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? non vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit[*]sit concedi α necesse?
Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est[*]iste est α h: est ipse cett. Manlius cui nunc Catilina succedit. hi [*]hi om. αβx sunt homines ex eis coloniis quas[*]quas α: quas Faesulas cett. Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ei sunt[*]ei sunt insunt Eberhard coloni qui se in [*]in Ernesti: om. codd. insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis[*]praediis praesidiis Aaou lectis[*]lectis α: lecticis cett. , familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab[*]eis ab ab a: ab his h inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. quos ego utrosque[*]utrosque α h: Quirites (Quirites utrosque o2 cett. in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur.