In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
sed si, omissis his rebus[*]rebus omnibus αγ quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus Romanis[*]Romanis R. α hls: R. P. b: R. populo oux , urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus, exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas quae inter se confligunt contendere velimus, ex eo ipso quam valde illi iaceant intellegere possumus. ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique[*]hinc denique hinc αγ (contra Isidorum Origg. ii. 21. 5) aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia[*]copia bh et Isidorus: copiae cett. cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. in eius modi certamine ac proelio nonne, si[*]si α h: etiam si cett. hominum studia deficiant, di ipsi immortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari?
12
quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi[*]antea dixi ante cod. Mureti , vestra tecta vigiliis custodiisque[*]custodiis vigiliisque αγ (cf. iii. 29) defendite; mihi ut urbi sine vestro metu[*]metu mutu C: om. h: motu αβ x ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque provisum est. coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam[*]manum certissimam α h (cert. man. h): manum fortissimam certissimamque αβ: fortissimam manum et cert. o: maximam manum et cert. tux fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis[*]omnis eius oux motus conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis.