In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati[*]nati om. aαβ (contra Claud. Sac. K. vi. 445) sunt cives, monitos[*]monitos eos hαγ : monitos esse Claud. Sac. etiam atque etiam volo. mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit[*]spectavit C ut id quod latebat erumperet. quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. nullus est portis[*]portae αγ custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt, conivere[*]conivere (commovere x) possum tux et Schol., Probus K. iv. 35, Claud. Sac. K. vi. 487: consulere sibi possunt cett. possum; qui vero se in urbe commoverit cuius ego non modo factum sed vel[*]sed vel bs: sed ne (ne quid o) α lo: sed hux inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis[*]consulem vigilantem h , esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.
13
atque haec omnia sic agentur[*]agentur α h: agentur, Quirites cett. ut maximae res minimo motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur. quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe poenam sui sceleris sufferat. sed si vis manifestae audaciae, si impendens patriae periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur[*]videtur hαβux: videretur α ot , ut neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse possitis.