In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
IN L. CATILINAM ORATIO TERTIA HABITA AD POPVLVM
1
rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona,
fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi
imperi, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum
immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e
flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis
conservatam ac restitutam videtis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt ei dies
quibus conservamur quam illi quibus nascimur, quod salutis certa
laetitia est, nascendi incerta condicio et quod sine sensu nascimur, cum
voluptate servamur, profecto, quoniam illum qui hanc urbem condidit ad
deos immortalis benivolentia famaque sustulimus, esse apud vos
posterosque vestros in honore debebit is qui eandem hanc urbem conditam
amplificatamque servavit. nam toti urbi, templis, delubris,
tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus,
idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus[*]rettudimus
(retu-) α
x: retrosimus h:
retrudimus bstou
mucronesque eorum a iugulis vestris deiecimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt
per me, vobis iam exponam breviter[*]breviter α
h: breviter, Quirites, αβγ
ut et quanta et quam manifesta[*]et quam manifesta om. αt
et qua ratione investigata et comprehensa sint vos qui
et[*]qui et α
bu: et qui h: qui
cett.
ignoratis et exspectatis scire possitis.
principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum
sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae
reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in
tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus.
2
nam tum cum ex urbe Catilinam eiciebam — non enim iam vereor
huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit — ,
sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum
simul exituram aut eos qui restitissent[*]restitissent remansissent hαγ
infirmos sine illo ac debilis fore putabam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque ego, ut[*]ut bsαγ
: om. ahl
vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam,
eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque
consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem, ut,
quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris
minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum
animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum
videretis. itaque ut comperi legatos Allobrogum belli
Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis
eodemque itinere cum litteris mandatisque[*]cum litteris mandatisque
post civis ponit
Nohl
ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse
[*]esse T. esse Vhαγ
ad Catilinam ante esse hab. bs, post litteras h: del. Richter
Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras,
facultatem mihi oblatam putavi ut, quod erat difficillimum quodque ego
semper optabam ab dis immortalibus, tota[*]tota hx: ut toa cett. (cf. Madvig ad Fin. iii. 43, Ac. ii. 48. 139) res non solum a me
sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque hesterno die Flaccum et Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei
publicae viros, ad me vocavi, rem[*]rem omnem αγ
exposui, quid fieri placeret ostendi. illi autem, qui
omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione
ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte
ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita
bipertito[*]bipertiti bshαγ
fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset.
eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos
fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos
adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio[*]re
(r.) p. praesidio AVαβho: re publica, praesidio Muretus
cum gladiis miseram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
interim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium
magno comitatu legati Allobroges[*]Allobroges α
l: Allobrogum cett.
ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus;
ducuntur[*]educuntur hαγ
et ante ab illis sup. lin. hab. l., om. hαγ
et ab illis gladii et a nostris. res praetoribus erat
nota solis, ignorabatur a ceteris.
3
tum interventu Pomptini atque Flacci pugna quae erat
commissa[*]quac erat commissa del. Halm cum
duobus dett.
sedatur. Litterae quaecumque erant in eo comitatu integris
signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam
dilucesceret, deducuntur. atque horum omnium scelerum
improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me
nihil[*]nihil tum αγ
dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est Statilius et post eum Cethegus[*]C. Cethegus pauci dett.
; tardissime autem Lentulus[*]P. Lentulus Eberhard
venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem
proxima nocte vigilarat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum summis et clarissimis huius civitatis viris qui audita re
frequentes ad me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam ad
senatum deferri[*]deferri referrem a: deferrem Halm
placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus
tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum ut de
periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem.
etenim, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta
non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis
esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. senatum
frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque interea statim admonitu Allobrogum Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi
si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum
et gladiorum[*]et gladiorum gladiorum Aaαβ
extulit.
4
introduxi Volturcium sine Gallis; fidem[*]fidem ei hαγ
publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine
timore indicaret. tum ille dixit, cum vix se ex magno timore
recreasset, a Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum
praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id
autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum
descriptum[*]discriptum Kayser
distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium
fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his
urbanis ducibus coniungeret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a
[*]a P. ab Halm
Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas[*]datas Vαγ
: data Aal: datam bs
esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum
mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi
confirmasse ex fatis[*]fatis cod. S. Marci
255 sup. lin.: fastis αβ
ht: libris oux
Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum
Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset
necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. eundemque dixisse
fatalem hunc annum[*]esse annum bstux
esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus
decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem
vicesimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et
aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego
nimium id longum videretur[*]videretur tx:
videri cett.
.
5
ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a
quoque dicebantur datae. primo
[*]primum αγ
ostendimus Cethego: signum[*]Cethego: signum Müller (ita AVo):
Cethego signum: cett.
cognovit. nos linum[*]linum lignum Vhαγ
incidimus; legimus. erat scriptum ipsius manu
Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset
facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati
recepissent[*]recepissent Muretus:
praecepissent codd.
. tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de
gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa[*]deprehensae ux
respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum
studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus
conscientia[*]conscientia convictus hαγ
repente conticuit. introductus
[*]introductus est αγ
Statilius cognovit et signum et manum suam. recitatae
sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. tum
ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum.
adnuit. ‘est vero’ inquam ‘notum
quidem[*]quidem om. Votx, ante notum hab. h1 signum, imago avi tui,
clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te
a tanto scelere etiam muta revocare debuit.’
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque
litterae. si quid de his rebus dicere vellet, feci
potestatem. atque ille primo quidem negavit; post autem
aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit, quaesivit a
Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam venissent,
itemque a[*]item a a Volturcio. qui cum illi
breviter constanterque respondissent per quem ad eum quotiensque
venissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis[*]fatis
x: fastis cett.
Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta
conscientiae vis esset ostendit. nam, cum id posset
infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est.
ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio
qua semper valuit sed etiam propter vim sceleris manifesti atque
deprehensi impudentia qua superabat omnis improbitasque defecit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam
datas esse dicebat. atque ibi vehementissime perturbatus
Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. erant
autem[*]autem scriptae htux
sine nomine, sed ita: ‘quis
[*]quis abho: qui cett.
sim scies ex eo quem ad te misi. cura ut vir sis et
cogita quem in locum sis progressus. vide ecquid[*]vide
ecquid Halm: vide et quid αβ
o: et vide quid htux
tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas,
etiam infimorum.’ Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter
respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant
negavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ac mihi quidem,
Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia
sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum
multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. sic
enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter
sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari[*]indicare se ipsi ipsi a se tux
sed indicare se ipsi viderentur.
6
indiciis expositis atque editis, Quirites[*]Quirites om. ao
, senatum consului de summa re publica[*]re p. rei p. h: rei p. salute αγ
quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac
fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus.
et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex
memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute,
consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.
deinde
Flaccus et Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus
essem, merito ac iure laudantur. atque etiam viro forti,
conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis
participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset.
atque ita censuerunt ut Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur;
itemque uti Cethegus, Statilius, Gabinius qui[*]qui hαγ
: om.
αβ
omnes praesentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc
decretum est in Cassium qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat,
in Ceparium cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse
erat indicatum, in Furium qui est ex eis colonis[*]colonis l: coloniis cett.
quos[*]quos Naugerius: quas mei
Faesulas Sulla deduxit, in Annium[*]Annium Halm (cf. Sall. Cat. 50): Manlium codd.: Magium Sylvius (cp. Fam. iv. 12,
2) Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac
Allobrogum sollicitatione versatus, in Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium
perductos esse constabat. atque ea lenitate senatus est usus,
Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum
hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata
reliquorum mentis sanari posse arbitraretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum
merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam
togato contigit, et his decreta verbis est[*]est, Quirites, quod tx
: ‘quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.’
quae supplicatio si cum ceteris
supplicationibus[*]supplicationibus mei:
del. Halm
conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta[*]gestae
(-e a) Val1, haec una conservata re
publica[*]rei p. C
constituta est. atque illud quod faciendum primum
fuit factum atque transactum est. nam
Lentulus, quamquam patefactis[*]patefacta a: patefacta re
coni. Halm
indiciis, confessionibus[*]et confessionibus hαγ
suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis
amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus
[*]C. tux: om. cett.
Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem
occideret, ea nos religione in privato Lentulo puniendo liberaremur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique
belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare
debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis
periculis concidisse. quem quidem ego cum ex urbe pellebam,
hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse Lentuli somnum[*]somnum b1: somnium
cett.
nec
[*]L. αγ: C. cett.
Cassi adipes[*]adipes αγ:
alipes CAmg: aupes V: om. A1hαβ
(in lac. A) nec Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. ille
erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus
continebatur. omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare,
temptare, sollicitare poterat, audebat. erat ei[*]ei et α
ls: om. b
consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque
manus[*]neque manus neque lingua ah (contra Schol.) deerat. iam
ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos
habebat. neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat:
nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret;
frigus, sitim, famem ferre poterat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam
callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem
nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem — dicam
id quod sentio, Quirites — non facile hanc tantam molem mali a
cervicibus vestris[*]vestris cervicibus bs
depulissem. non ille nobis Saturnalia constituisset,
neque tanto[*]tanti htx
ante exiti ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque
commisisset ut signum, ut litterae suae testes[*]testes denique tux
manifesti sceleris deprehenderentur. quae nunc illo
absente sic gesta sunt ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam
palam inventum quam haec in tota[*]in tota α
hot: tanta in αβ
ux
re publica coniuratio manifesto comprehensa[*]comprehensa Nohl: inventa comprehensa α: inventa atque comprehensa ho: inventa atque deprehensa αβ
tux
est. quod si Catilina in urbe ad hanc diem
remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque
obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset,
neque nos umquam, cum[*]cum dum αβ
ux
ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta
pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata ut
deorum immortalium nutu atque[*]nutu atque om.
α
consilio et gesta et provisa esse videantur. idque
cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur[*]videtur hαβx:
videretur α
otu
humani[*]humanis (om. u) consiliis
htux tantam molem rerum gubernatio
consequi αγ
consili tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita
praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt ut eos paene
oculis videre possimus[*]possemus h
αγ
. nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab
occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus
relinquam, ut omittam cetera[*]relinquam, ut omittam cetera ceteraque tux
quae tam[*]tam ita αβ
x
multa nobis consulibus facta sunt ut haec quae nunc fiunt canere
di immortales viderentur, hoc certe, Quirites[*]Quirites C1 (qui C) lαγ
: om. cett.
, quod sum dicturus neque praetermittendum neque relinquendum
est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus
compluris in[*]in tux: inde o: de cett.
Capitolio res de caelo esse percussas, cum et[*]cum et bshtx: et cum Cl: et
tum AVao
simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum
deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam[*]et tactus etiam tactus est etiam αγ
et Servius ad Ecl. i. 17 ille qui
hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum[*]auratum CAV lactentem Vhtu
in Capitolio, parvum atque lactantem, uberibus lupinis inhiantem
fuisse meministis. quo quidem tempore cum haruspices ex tota
Etruria convenissent, caedis atque incendia et legum interitum et bellum
civile ac domesticum et totius urbis atque imperi occasum appropinquare
dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata
ipsa flexissent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti
sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est.
idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in
excelso[*]celso Aahx
conlocare et contra atque antea[*]ante aoux: om. h
fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud
signum quod videtis solis ortum et forum curiamque[*]curiamque curiamAa: et curiam V
conspiceret, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra
salutem urbis atque imperi inlustrarentur[*]ita inlustrarentur coni. Halm (ita ante
collocandum hab. ux) ut a senatu
populoque Romano perspici possent. atque illud signum
conlocandum[*]conlocatum α
consules illi locaverunt[*]locaverunt x: collocaverunt αβ
h: statuerunt otu
; sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus
neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
hic quis[*]quis h
αγ: qui αβ
potest esse[*]esse α
h, Priscian. K. iii. 277: esse, Quirites
αβγ
tam aversus a vero,
tam
praeceps, tam mente captus qui neget haec omnia quae videmus
praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate
administrari? etenim cum esset ita responsum, caedis,
incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis[*]per civis a perditis civibus αγ 29 eo
bs
αγ: et α
ho: et eo l
, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia
videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus verum etiam suscepta
esse sensistis. illud vero nonne ita praesens est ut nutu
Iovis optimi
maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per
forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae
ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? quo conlocato
atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos[*]et senatus
et vos om. duo dett.
quae erant contra salutem[*]salutem senatum salutemque (et salutem h) h
αβ
omnium cogitata[*]cogitata post erant
hab. bs
inlustrata et patefacta vidistis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non
solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque
delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati.
quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et
non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille
haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit.
dis ego immortalibus ducibus[*]ducibus om. αh
mentem, Quirites a hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad
haec tanta indicia perveni. iam vero illa Allobrogum
sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer
tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam
essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium
esset ereptum. quid vero? ut homines Galli ex civitate male
pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse
et[*]et posse h
αγ
non nolle videatur, spem imperi ac rerum
maximarum[*]maximarum α
ho: amplissimarum αβ
tux
ultro sibi a patriciis hominibus oblatam
neglegerent[*]neglegere Aa: neglegeret
V
vestramque salutem suis opibus anteponerent[*]anteponere Aa: anteponeret V
, id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non
pugnando sed tacendo superare potuerunt[*]potuerint Madvig (sed cf. Zielinski
p. 202)?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria
supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac
liberis vestris. nam multi saepe honores dis immortalibus
iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam.
erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu,
erepti[*]erepti α
ho: et erepti tux:
om.
αβ
sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione;
togati me uno togato duce et imperatore vicistis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim
recordamini, Quirites, omnis civilis
dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi
meministis atque vidistis. Sulla Sulpicium oppressit[*]oppressit eiecit ex urbe add. αβho: ex urbe eiecit add. tux, del. Lambinus
: Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim
eiecit ex civitate, partim interemit. Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic
locus acervis corporum et civium sanguine redundavit.
superavit postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis
viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius
victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione[*]deminutione diminutione (demutatione C1:
dimicatione x) codd.
civium et quanta calamitate rei publicae. dissensit
Lepidus a clarissimo et fortissimo[*]ac fortissimo t sol.
viro Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum
quam ceterorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque illae tamen omnes[*]atque... omnes seclusi (tamen omnes om. x) dissensiones erant eius modi
quae[*]quae α
h: Quirites, quae αβγ
non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent.
non illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se
esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere
voluerunt. atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla
exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione
concordiae sed internicione civium diiudicatae sint[*]atque illae...
sint del. Bloch
. in hoc autem uno post hominum memoriam maximo
crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria[*]barbaries
hx2 cum sua gente gessit, quo in
bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut
omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostium numero ducerentur,
ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes[*]omnes om.
bs, ante salvi hab. tux
conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum
putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis
quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumisque[*]integros incolumisque omnes incolumes, Quirites (q. l)
αβ
servavi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
11
quibus pro tantis rebus, Quirites[*]Quirites om. C1, nullum ego a vobis praemium
virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis
postulabo[*]postulo bsx
praeterquam huius diei memoriam[*]memoriam vestram h
αβ
x
sempiternam. in animis ego vestris omnis triumphos
meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi
et conlocari volo. nihil me mutum potest delectare, nihil
tacitum, nihil denique eius modi quod etiam minus digni adsequi
possint[*]possint bsux: possunt cett.
. memoria vestra, Quirites, nostrae res[*]res
nostrae bs
alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis
inveterascent et conroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero
aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam
consulatus mei[*]propagatam esse... mei mei propagatam αγ
, unoque tempore in hac re publica duos civis exstitisse quorum
alter finis vestri imperi non terrae sed caeli regionibus terminaret,
alter huius[*]huius eiusdem αβ
tux
imperi domicilium sedisque servaret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
sed quoniam earum rerum quas ego gessi non eadem est fortuna
atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt, quod mihi cum eis[*]eis his αβ
ho: illis tux
vivendum est quos vici ac subegi, illi hostis aut interfectos
aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua
recte prosunt, mihi mea ne quando obsint providere. mentes
enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere
possent ego providi, ne mihi noceant vestrum est providere.
quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam
noceri potest. Magnum enim est in bonis[*]bonis l
αγ: nobis α
bsh
praesidium quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re
publica dignitas quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae
quam qui neglegunt, cum me violare volent, se[*]se Aa
αβ
o: se ipsi cett.
indicabunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
est enim[*]enim etiam tux
nobis is[*]is αγ: om.
αβ
h
animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus sed etiam
omnis improbos ultro semper lacessamus. quod si omnis impetus
domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum converterit, vobis
erit videndum[*]providendum h
αγ
, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis qui se pro
salute vestra obtulerint[*]obtulerint alu:
obtulerunt cett.
invidiae periculisque omnibus: mihi quidem ipsi quid est quod
iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore
vestro neque in gloria virtutis quicquam videam altius quo mihi libeat
ascendere?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illud perficiam profecto[*]profecto perficiam αβ
, Quirites, ut ea quae gessi in
consulatu privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in[*]in
om.
αβ
conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad
gloriam. denique ita me in re publica tractabo ut meminerim
semper quae gesserim, curemque ut ea virtute non casu gesta esse
videantur. vos, Quirites, quoniam iam est nox[*]nox est
bs
, venerati[*]veneramini h
αγ
Iovem illum custodem huius urbis ac vestrum in vestra tecta
discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac
priore nocte[*]nocte fecistis hx
custodiis vigiliisque defendite. id ne vobis diutius
faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possitis providebo,
Quirites[*]Quirites om. abso
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.