In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. atque ille primo quidem negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit, quaesivit a Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam venissent, itemque a[*]item a a Volturcio. qui cum illi breviter constanterque respondissent per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatis[*]fatis x: fastis cett. Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta conscientiae vis esset ostendit. nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio qua semper valuit sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi impudentia qua superabat omnis improbitasque defecit.
Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. erant autem[*]autem scriptae htux sine nomine, sed ita: ‘quis [*]quis abho: qui cett. sim scies ex eo quem ad te misi. cura ut vir sis et cogita quem in locum sis progressus. vide ecquid[*]vide ecquid Halm: vide et quid αβ o: et vide quid htux tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.’ Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit.