In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a [*]a P. ab Halm Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas[*]datas Vαγ : data Aal: datam bs esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis[*]fatis cod. S. Marci 255 sup. lin.: fastis αβ ht: libris oux Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. eundemque dixisse fatalem hunc annum[*]esse annum bstux esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus.
hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur[*]videretur tx: videri cett. .
5
ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. primo [*]primum αγ ostendimus Cethego: signum[*]Cethego: signum Müller (ita AVo): Cethego signum: cett. cognovit. nos linum[*]linum lignum Vhαγ incidimus; legimus. erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent[*]recepissent Muretus: praecepissent codd. . tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa[*]deprehensae ux respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia[*]conscientia convictus hαγ repente conticuit. introductus [*]introductus est αγ Statilius cognovit et signum et manum suam. recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum. adnuit. ‘est vero’ inquam ‘notum quidem[*]quidem om. Votx, ante notum hab. h1 signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.’