In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
cum summis et clarissimis huius civitatis viris qui audita re frequentes ad me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri[*]deferri referrem a: deferrem Halm placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. etenim, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi.
atque interea statim admonitu Allobrogum Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum[*]et gladiorum gladiorum Aaαβ extulit.
4
introduxi Volturcium sine Gallis; fidem[*]fidem ei hαγ publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptum[*]discriptum Kayser distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.