In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
itaque hesterno die Flaccum et Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, rem[*]rem omnem αγ exposui, quid fieri placeret ostendi. illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito[*]bipertiti bshαγ fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset. eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidio[*]re (r.) p. praesidio AVαβho: re publica, praesidio Muretus cum gladiis miseram.
interim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobroges[*]Allobroges α l: Allobrogum cett. ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; ducuntur[*]educuntur hαγ et ante ab illis sup. lin. hab. l., om. hαγ et ab illis gladii et a nostris. res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris.
3
tum interventu Pomptini atque Flacci pugna quae erat commissa[*]quac erat commissa del. Halm cum duobus dett. sedatur. Litterae quaecumque erant in eo comitatu integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihil[*]nihil tum αγ dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est Statilius et post eum Cethegus[*]C. Cethegus pauci dett. ; tardissime autem Lentulus[*]P. Lentulus Eberhard venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat.