In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
quae quoniam in senatu inlustrata, patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter[*]breviter α h: breviter, Quirites, αβγ ut et quanta et quam manifesta[*]et quam manifesta om. αt et qua ratione investigata et comprehensa sint vos qui et[*]qui et α bu: et qui h: qui cett. ignoratis et exspectatis scire possitis.
principio, ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset, semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam absconditis insidiis salvi esse possemus.
2
nam tum cum ex urbe Catilinam eiciebam — non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit — , sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos qui restitissent[*]restitissent remansissent hαγ infirmos sine illo ac debilis fore putabam.
atque ego, ut[*]ut bsαγ : om. ahl vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum videretis. itaque ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque[*]cum litteris mandatisque post civis ponit Nohl ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse [*]esse T. esse Vhαγ ad Catilinam ante esse hab. bs, post litteras h: del. Richter Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, tota[*]tota hx: ut toa cett. (cf. Madvig ad Fin. iii. 43, Ac. ii. 48. 139) res non solum a me sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur.