In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est[*]est, Quirites, quod tx : ‘quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.’ quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus[*]supplicationibus mei: del. Halm conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta[*]gestae (-e a) Val1, haec una conservata re publica[*]rei p. C constituta est. atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. nam Lentulus, quamquam patefactis[*]patefacta a: patefacta re coni. Halm indiciis, confessionibus[*]et confessionibus hαγ suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus [*]C. tux: om. cett. Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in privato Lentulo puniendo liberaremur.
7
nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse Lentuli somnum[*]somnum b1: somnium cett. nec [*]L. αγ: C. cett. Cassi adipes[*]adipes αγ: alipes CAmg: aupes V: om. A1hαβ (in lac. A) nec Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus continebatur. omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. erat ei[*]ei et α ls: om. b consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque manus[*]neque manus neque lingua ah (contra Schol.) deerat. iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat.