In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem — dicam id quod sentio, Quirites — non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris[*]vestris cervicibus bs depulissem. non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto[*]tanti htx ante exiti ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset ut signum, ut litterae suae testes[*]testes denique tux manifesti sceleris deprehenderentur. quae nunc illo absente sic gesta sunt ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum quam haec in tota[*]in tota α hot: tanta in αβ ux re publica coniuratio manifesto comprehensa[*]comprehensa Nohl: inventa comprehensa α: inventa atque comprehensa ho: inventa atque deprehensa αβ tux est. quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum[*]cum dum αβ ux ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.
8
quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata ut deorum immortalium nutu atque[*]nutu atque om. α consilio et gesta et provisa esse videantur. idque cum coniectura consequi possumus, quod vix videtur[*]videtur hαβx: videretur α otu humani[*]humanis (om. u) consiliis htux tantam molem rerum gubernatio consequi αγ consili tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt ut eos paene oculis videre possimus[*]possemus h αγ . nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera[*]relinquam, ut omittam cetera ceteraque tux quae tam[*]tam ita αβ x multa nobis consulibus facta sunt ut haec quae nunc fiunt canere di immortales viderentur, hoc certe, Quirites[*]Quirites C1 (qui C) lαγ : om. cett. , quod sum dicturus neque praetermittendum neque relinquendum est.