In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus compluris in[*]in tux: inde o: de cett. Capitolio res de caelo esse percussas, cum et[*]cum et bshtx: et cum Cl: et tum AVao simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam[*]et tactus etiam tactus est etiam αγ et Servius ad Ecl. i. 17 ille qui hanc urbem condidit Romulus, quem inauratum[*]auratum CAV lactentem Vhtu in Capitolio, parvum atque lactantem, uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. quo quidem tempore cum haruspices ex tota Etruria convenissent, caedis atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperi occasum appropinquare dixerunt, nisi di immortales omni ratione placati suo numine prope fata ipsa flexissent.
itaque illorum responsis tum et ludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae ad placandos deos pertineret praetermissa est. idemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso[*]celso Aahx conlocare et contra atque antea[*]ante aoux: om. h fuerat ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum quod videtis solis ortum et forum curiamque[*]curiamque curiamAa: et curiam V conspiceret, fore ut ea consilia quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi inlustrarentur[*]ita inlustrarentur coni. Halm (ita ante collocandum hab. ux) ut a senatu populoque Romano perspici possent. atque illud signum conlocandum[*]conlocatum α consules illi locaverunt[*]locaverunt x: collocaverunt αβ h: statuerunt otu ; sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur.