In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
hic quis[*]quis h αγ: qui αβ potest esse[*]esse α h, Priscian. K. iii. 277: esse, Quirites αβγ tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus qui neget haec omnia quae videmus praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate administrari? etenim cum esset ita responsum, caedis, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis[*]per civis a perditis civibus αγ 29 eo bs αγ: et α ho: et eo l , quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus verum etiam suscepta esse sensistis. illud vero nonne ita praesens est ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? quo conlocato atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos[*]et senatus et vos om. duo dett. quae erant contra salutem[*]salutem senatum salutemque (et salutem h) h αβ omnium cogitata[*]cogitata post erant hab. bs inlustrata et patefacta vidistis.
quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati. quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. dis ego immortalibus ducibus[*]ducibus om. αh mentem, Quirites a hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. iam vero illa Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et[*]et posse h αγ non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum[*]maximarum α ho: amplissimarum αβ tux ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent[*]neglegere Aa: neglegeret V vestramque salutem suis opibus anteponerent[*]anteponere Aa: anteponeret V , id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando sed tacendo superare potuerunt[*]potuerint Madvig (sed cf. Zielinski p. 202)?