In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
illud perficiam profecto[*]profecto perficiam αβ , Quirites, ut ea quae gessi in consulatu privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in[*]in om. αβ conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. denique ita me in re publica tractabo ut meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea virtute non casu gesta esse videantur. vos, Quirites, quoniam iam est nox[*]nox est bs , venerati[*]veneramini h αγ Iovem illum custodem huius urbis ac vestrum in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte[*]nocte fecistis hx custodiis vigiliisque defendite. id ne vobis diutius faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possitis providebo, Quirites[*]Quirites om. abso .