In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
qua re si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum[*]illum suum αβ l2x , qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. multo vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo[*]immo cod. Oxon. Dorvill. 79 sup. lin., et unus cod. Halmii: nisi cett. vero — id enim potius est dicendum — genus hoc universum amantissimum est oti. etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?
quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt: vos ne populo Romano deesse videamini providete.
9
habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte non ad vitam suam sed ad salutem vestram reservatum. omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate[*]voluntate voluntate studio virtute αβ x , voce consentiunt. obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. praeterea de vestra vita, de coniugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omnium[*]omnibus x , de sedibus, de focis vestris hodierno die vobis iudicandum est.