In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
hosce ego homines excipio et secerno libenter, neque in improborum civium sed in acerbissimorum hostium numero habendos puto. ceteri vero, di immortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt! quid ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita summam ordinis consilique concedunt ut vobiscum de amore rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit. quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus, confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendendae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos quos, cum casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem esse conversos.
omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et[*]et et hoc αβ l2x commune patriae solum cum[*]cum ox: non h (om. non post cui): om. cett. sit carum tum vero dulce atque iucundum?
8
operae pretium est, patres conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere qui, sua virtute fortunam huius civitatis consecuti, vere[*]vere verum AV: om. αβ: hanc suam patriam esse[*]esse om. αβ, post suam hab. a, post iudicant t iudicant quam quidam[*]quidam αβ hl: qui (quã V) cett. hic nati, et summo nati loco[*]loco nati αβ o , non patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt. sed quid ego hosce ordines atque homines[*]hosce ordines atque homines V: huiusce ordinisque homines A: huiusce ordinis hominesque a: huiusce ordinis homines (om. homines u) l αγ: hosce homines ordinesque αβ h: hosce ordines hominesque i commemoro quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae defendendam excitavit? servus est nemo, qui modo[*]modo nunc modo AV: non modo ah tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum[*]tantum quantum αβ ho audet[*]audeat αβ et quantum[*]quantum αβ l1x: in quantum cett. potest conferat ad salutem[*]communem post salutem add. αβ h, ante salutem x voluntatis.