In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
Nisi vero cuipiam Caesar, vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimae[*]lectissimae C2: electissimae C1 cett. , virum praesentem et audientem vita privandum esse dixit, cum avum suum[*]suum αβ l2 et Schol.: om. cett. iussu consulis interfectum filiumque eius impuberem legatum a patre missum in carcere necatum[*]necatumfort. e re p. necatos excidit esse dixit. quorum quod simile factum, quod initum delendae rei publicae consilium? largitionis voluntas tum in re publica versata est et partium quaedam contentio. atque illo[*]illo eo αβ tempore huius avus Lentuli, vir clarissimus[*]viri clarissimi CAV , armatus Gracchum est persecutus. ille etiam grave tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae[*]summa rei p. summa rei p. dignitate a: summa dignitate rei p. αβ hx: summa re p. pauci dett. minueretur[*]minueretur diminueretur αβ h (minueretur... rei p. om. CAV); hic ad evertenda fundamenta rei publicae[*]rei p. fundamenta a Gallos arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos Gabinio, urbem inflammandam Cassio[*]Cassio ox: om. cett. , totam Italiam vastandam diripiendamque Catilinae. vereamini minus[*]minus hic inserui, nimis ante aliquid habent codd. censeo ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius[*]severius severe αβ x statuisse videamini: multo magis est verendum ne remissione poenae crudeles in patriam quam ne severitate animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis fuisse videamur.
7
sed ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare non possum. iaciuntur enim voces quae perveniunt ad auris meas eorum qui vereri videntur ut[*]ut ut non hl2: ne non αβ habeam satis praesidi ad ea quae vos statueritis hodierno die transigenda. omnia et provisa et parata et constituta sunt[*]sunt αβ l2x: om. cett. , patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia tum multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium retinendum et ad communis fortunas conservandas voluntate. omnes adsunt omnium ordinum homines, omnium generum[*]omnium generum Putsche: om. codd. , omnium denique[*]denique om. A aetatum; plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci[*]loci ac templi αβ x . causa est enim post urbem conditam haec inventa sola in qua omnes sentirent[*]sentirent lox: sentire α tu: sentiunt αβ: sentire videmus Nohl (cf. § 19) unum atque idem praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum, cum omnibus potius quam soli perire voluerunt.