In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
quam ob rem, sive hoc statueritis, dederitis mihi comitem ad contionem populo carum atque iucundum, sive Silani sententiam sequi malueritis, facile me atque vos[*]vos αβ: vos a cett. crudelitatis vituperatione populus Romanus[*]populus Romanus populo Romano a, Müller: om. l αγ liberabit [*]liberabit scripsi (cf. Har. Resp. 49): om. α: exsolvitis αβ h: defendetis l αγ: eripiam i: purgabo Müller , atque obtinebo eam multo leniorem fuisse. quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris immanitate punienda crudelitas? ego enim de meo sensu iudico. nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat ut ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor[*]moveor AV αβ(l2): movear ahl1αγ — quis enim est me mitior? — sed singulari quadam humanitate et misericordia. videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem. cerno animo sepulta in patria[*]sepulta in patria Aah: sepultam patriam cett. miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis.
cum vero mihi proposui regnantem Lentulum, sicut ipse se[*]se om. ah, post fatis hab. αβ ex fatis sperasse confessus est, purpuratum esse huic[*]huic CAab1: hunc cett. Gabinium, cum exercitu venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias, tum fugam virginum atque puerorum ac vexationem[*]vexationem CV: vexantium Aahls: vexantiam bu virginum Vestalium perhorresco, et, quia mihi vehementer haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos qui ea perficere voluerunt me severum vehementemque praebebo[*]praebeo b (contra Arusian. K. vii. 486). etenim quaero, si quis pater familias, liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servis[*]servis servo cod. Paris. 6602, Lactantius, de ira Dei 1. 17 non quam[*]non quam Lambinus: numquam Lactantius: quam codd. acerbissimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur? mihi vero importunus ac ferreus qui non dolore[*]dolore ac (et edd.) cruciatu nocentis suum b2shl2: dolore nocentis suum o: om. cett. et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque[*]cruciatumque (om. que V) ahlo: ac cruciatum b2s: cruciatu tu lenierit. sic nos in his hominibus qui nos, qui coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singulas unius cuiusque nostrum domos et hoc universum rei publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt ut gentem Allobrogum in vestigiis huius urbis atque in cinere deflagrati imperi conlocarent, si vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse voluerimus, summae[*]summae l1αγ: summa cett. nobis crudelitatis in patriae civiumque pernicie fama subeunda est.