In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit. si eritis secuti sententiam Caesaris, quoniam hanc is in re publica[*]in re p. αβ ho: in rem p. cett. (etiam C) viam quae popularis habetur secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. sed tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae vincat[*]vincat Schol. Gron.: vindicat codd. . habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. intellectum est quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi consulentem.
video de istis qui se popularis haberi volunt abesse non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat. is et[*]is et set a: at is et Kayser nudius tertius in custodiam civis Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit. iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori[*]quaesitori α hu: quaestori αβ ot gratulationem, indici praemium decrerit[*]decrerit Ca: decreverit AV: decrevit cett. , quid de tota re et causa iudicarit. at vero Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis eum civem esse nullo modo posse: denique ipsum latorem Semproniae legis iussu[*]iniussu Bucherius populi poenas rei publicae dependisse. idem ipsum Lentulum[*]Lentulumfort. Lentulum, illum, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem. itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat Lentulum aeternis tenebris vinculisque mandare et sancit in posterum ne quis huius supplicio levando se[*]se hltu: a se αβ o iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit. adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur.