In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani qui censet eos qui haec delere conati sunt morte esse multandos, alteram Caesaris qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Vterque et pro sua[*]sui ltu dignitate et pro rerum magnitudine in summa severitate versatur. alter eos qui nos omnis, qui populum Romanum vita privare conati sunt, qui[*]qui populum Romanum del. Bloch delere imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat oportere atque hoc genus poenae saepe in improbos civis in hac re publica esse usurpatum recordatur. alter intellegit mortem a[*]a mei: ab Schol. Ambr. edd. recc. dis immortalibus non esse supplici causa constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem[*]quietem esse t sol. . itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiverunt[*]oppetiverunt Aa αβ: optinuerunt V: appetiverunt cett. . vincula vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt. municipiis dispertiri iubet. habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare.
decernatur tamen, si placet. ego enim suscipiam et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa statueritis non putent[*]putent Ernesti: putet codd. esse suae dignitatis recusare. adiungit gravem poenam municipiis[*]municipibus t , si quis eorum vincula ruperit; horribilis custodias circumdat et dignas[*]dignas i, Lambinus: digna cett. scelere hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos condemnat aut per senatum aut per populum levare possit[*]possit levare αβ, Zielinski ; eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari solet. bona praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore animi atque corporis miserias [*]miserias supplevi: aerumnas Halm: om. codd. (animi atque corporis multos uno dolore h: multos una dolores animi atque corporis Kayser: multos uno dolore dolores etc. Graevius) et omnis scelerum poenas ademisset. itaque ut aliqua in vita formido improbis esset proposita[*]proposita Müller: posita codd. , apud inferos eius modi quaedam illi antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam pertimescendam.