In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, primum quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem patefactam esse decrevistis, deinde quod Lentulum se abdicare[*]ut se abdicaret lt praetura coegistis; tum quod eum et ceteros de quibus iudicastis in custodiam dandos censuistis, maximeque quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima. quae sunt omnia eius modi ut ei[*]ut ei (i A) Ah: uti (ut o) cett. qui in custodiam nominatim dati sunt sine ulla dubitatione a vobis damnati esse videantur.
sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum[*]fort. integrum sit et, et de facto quid iudicetis et de poena quid censeatis. illa praedicam quae sunt consulis. ego magnum in re publica versari furorem et nova quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam putavi. nunc quicquid est, quocumque vestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis ante noctem est. quantum facinus ad vos delatum sit videtis. huic si paucos putatis adfinis esse, vehementer erratis. Latius opinione disseminatum est hoc malum; manavit non solum per Italiam verum etiam transcendit Alpis et obscure serpens multas iam provincias occupavit. id opprimi sustentando et[*]et AV αβ ho: aut a: ac ltu prolatando nullo pacto potest; quacumque ratione placet celeriter vobis vindicandum est.