Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quae precatus[*]quae precatus Naugerius: quae deprecatus codd. (cf. Quintil. ix. 4. 107, Creticus et initiis optimus. Quod precatus a dis immortalibus sum): quod precatus Halm (2) cum Quintil. a[*]a ς1χψ: ab ς2 BA π dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L.(Lucium) Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fidei[*]fidei Lambinus: fides ς A π, om. B χψ magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eveniret, eadem[*]eadem idem Boot precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter prospereque eveniret.
quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata[*]tralata σπ sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem[*]consulem Boot: consul ei (eum ω) codd. vestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendavit, ut eiusdem hominis voce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque omnium civium salute tueatur.
et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L.(Lucio) Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem[*]quidem Lag. 9: quidem in cett. tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.
2
et primum M.(Marco) Catoni vitam ad certam rationis normam derigenti[*]derigenti ς A πφ: dirigenti χψω et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. negat fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam L.(Lucii) Murenae attingere. cuius reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M.(Marce) Cato, est aequius consulem defendi quam a consule? quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me iam[*]a me iam Klotz: ame/77/a ς (m. 2 in lac.): a me una cett.: a me uno Lambinus: a me in manum Müller: fort. a me universa (universa a me Landgraf) traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata? quod si in eis[*]iis (is) φ1: his cett. rebus repetendis quae mancipi sunt is periculum iudici[*]iudici om. A praestare debet qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati is potissimum consul[*]consul del. Madvig qui consulem declaravit auctor benefici populi Romani defensorque periculi esse debebit.
ac si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publice constitueretur, is potissimum summo[*]potissimum summo Madvig: potissimo (-e ψ2) codd. honore adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. quod si e portu[*]e portu Quintil. v. 11. 23: portu B ψ: portus cett. solventibus ei qui[*]ei qui qui Quintil. iam in portum ex alto invehuntur praecipere summo studio solent et[*]solent et ψ2: solent ei ς A πφω: solent eis χψ1 tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert[*]adfert fert Victorius (contra Quintil.) ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur[*]ingrediantur πφω, Quintil.: ingrediuntur ς A χψ , quo tandem me esse animo[*]animo esse Quintil. oportet prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc cui video maximas rei publicae[*]rei p. om. Quintil. tempestates esse subeundas? qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersit duos consules in re publica Kalendis Ianuariis esse.
quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res publica consulem ad communem salutem defendendam vocare.
3
nam quod legem de ambitu tuli, certe ita tuli ut eam quam mihimet ipsi iam pridem tulerim[*]tuleram Bake de civium periculis defendendis non abrogarem[*]abrogarim Wesenberg . etenim si largitionem factam esse confiterer idque recte factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tulisset; cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est quod meam defensionem latio legis impediat?