Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
negat[*]negat negas Kayser (Cato
ante Catilinam add.
Hotoman) esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae
intra moenia molientem verbis et paene imperio ex[*]ex χ: et cett.
urbe expulisse et nunc
pro L.(Lucio) Murena dicere. ego autem has
partis[*]partis Sylvius: artis codd.
lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit
semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed
ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo
civium postulabat. quod si tum, cum res publica vim et severitatem
desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc
cum omnes me causae ad misericordiam atque ad[*]atque ad atque A
π
humanitatem
vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire?
ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae
fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit.
sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser.
Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat[*]accusatio
commovebat cattio acommovebat ς:
captio commovebat A
qui gravissime et acerbissime
se ferre[*]se ferre Lambinus: ferme codd.
dixit me familiaritatis necessitudinisque
oblitum causam L.(Lucii) Murenae contra se defendere.
huic ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros.
nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso
accuseris, non est neglegendum. ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua
tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et
praestitisse arbitror. nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod
esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum.
abiit
[*]abiit χψω: abit cett.
illud tempus; mutata ratio est.
sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem
Murenae[*]L. Murenae Lambinus
quantum tu a me
postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere.
neque enim, si tibi tum cum peteres consulatum
studui, nunc
[*]consulatum studui nunc scripsi
(ex Quintil. xi. 1. 68 se studuisse petitioni
Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere actioni contra caput):
consulatum adfui nunc ψ2: om. cett.
cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse
debeo. atque hoc non modo non[*]non modo non non modo
Müller
laudari sed ne concedi quidem potest
ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus.
4
mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est, quae in
capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem[*]ab eodem
(eod ς
B) mei: ab eo w, Halm
in
honoris contentione superata est. quae si causa non esset, tamen vel
dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summam[*]summae Bake infamiam Gulielmius: famam
codd.
mihi superbiae crudelitatisque infamiam
inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti
periculi repudiassem. neque enim iam mihi licet neque est integrum ut
meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. nam cum praemia
mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic existimo,
labores quos in petitione exceperis[*]sic existimo, labores quos in
petitione exceperis scripsi: si (sic πω) exiceperis (excep. φ, excip. ω) σπφω: sic et si ceperis A
χψ: sic existimo si ceperis Lag. 9: sic censeo quos labores adipiscendi spe
susceperis Madvig: labores per quos ea ceperis Angelius
, eos, cum adeptus sis, deponere,
esse[*]esse σφω: esse et A: esset πχψ
hominis et
astuti et ingrati. quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae
infamia
[*]infamia Wesenberg: om.
codd.
, nulla superbiae turpitudo[*]turpitudo del. Bake
, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero
libenter desino[*]desinon ς: desinam Bake
. sin autem fuga laboris desidiam,
repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum
haec causa[*]causa A
πψ2: arum ς: causarum χψ1
est eius modi quam nec industrius
quisquam[*]quisquam Gulielmius: quam codd
nec misericors nec officiosus deserere
possit[*]possit ed. R: posset mei
. atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius
studio, Servi, facillime ceperis. nam si tibi necesse putas etiam
adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas
te advocato illum ipsum quem contra veneris causa[*]causa ψ2: causae cett.
cadere, noli tam
esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis
putes clausos esse oportere.
etenim si
me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q.(Quinto) Hortensio, M.(Marco) Crasso, clarissimis viris,
si item ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea
civitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo
maiores nostri patronum deesse voluerunt. ego vero, iudices, ipse me
existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si consuli defuissem.
qua re quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam,
Servi, non secus ac si meus esset[*]esset ς
A
πφω: esses χψ
frater, qui mihi est carissimus, isto in
loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim
me contra amici studium pro amici periculo dicere.