Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam
in reprehensione[*]reprehensione ψ2:
reprehensionem cett.
vitae, alteram in
contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitus esse versatam.
atque harum trium partium prima illa quae gravissima debebat esse ita
fuit infirma et levis ut illos[*]illos om. w, del.
Halm
lex magis quaedam accusatoria quam vera male dicendi facultas
de vita L.(Lucii) Murenae dicere aliquid coegerit.
obiecta est enim Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam
expetita est sed[*]sed ψ: sed et (etiam
φ) cett.
in
militari labore peragrata. qui si adulescens patre suo imperatore non
meruisset, aut hostem[*]hostis w, Halm
aut patris
imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. an
[*]an Naugerius (2): aut mei
cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis
militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut[*]ut ne
B
ψ2: ne ut
χψ1
rebus communiter gestis paene
simul cum patre triumpharet[*]triumphares ς
A
π2ψ1
?
6
hic vero, iudices, et fuit in Asia et
viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus,
gratulationi in victoria fuit. et si habet Asia suspicionem luxuriae
quandam, non Asiam numquam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum est.
quam ob rem non Asiae nomen obiciendum[*]abiciendum ς
A
ψ1
Murenae fuit ex qua laus familiae, memoria generi,
honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum aut ex Asia
deportatum flagitium ac dedecus. meruisse vero stipendia in eo bello quod
tum populus Romanus non modo maximum sed etiam[*]etiam om. w,
del. Halm
solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime
meruisse pietatis, finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse
felicitatis fuit. maledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est
quod omnia laus occupavit.
saltatorem appellat L.(Lucium)
[*]L. ψ2ω: fl. (falso ψ1) cett.
Murenam Cato.
maledictum est, si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso,
maledici conviciatoris. qua re cum ista sis auctoritate, non debes, M.(Marce) Cato, adripere[*]M. (Marce) Cato arripere B
ψ2: marre anni ripere
ς
A: Marce,
arripere cett.
maledictum ex trivio aut
ex[*]aut ex aut A
π
scurrarum aliquo
convicio[*]convivio convivio Lambinus
neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare,
sed circumspicere[*]circumspicere χ2, Gulielmius: cumspicere σχ1: conspicere cett.
quibus
praeterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit.
nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in
solitudine neque in convivio moderato atque honesto.
tempestivi
[*]intempestivi χψ
convivi, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema
saltatio. tu mihi adripis hoc[*]hoc id ψ1
quod necesse est omnium vitiorum esse
postremum, relinquis illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest?
nullum turpe convivium, non amor[*]amors (-s add. m. 2) ς (cf. § 26 aios, conspicios), non comissatio, non libido, non
sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae voluptatis nomen habent quamquam
vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae
reperturum putas?
nihil igitur in vitam
L.(Lucii) Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino,
iudices[*]iudices Naugerius: iudicio codd.
. sic a me consul designatus
defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas,
nullum petulans dictum in vita[*]in vita del. Ernesti (in
eius vita nulla... dictum prof. w) proferatur.
bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. nondum enim
nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum
atque integrum hominem defendimus. quo constituto facilior est mihi
aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.
7
summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis,
industriae ceterorumque ornamentorum omnium quibus fretum ad consulatus petitionem
adgredi par est. Paria cognosco esse ista in L.(Lucio) Murena,
atque ita paria ut neque ipse dignitate vinci a te
[*]vinci a te scripsi: vince... ς:
vinci cett.: a te vinci Campe
potuerit neque te dignitate superarit.
contempsisti
L.(Lucii) Murenae genus, extulisti tuum. quo loco si
tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit, neminem bono esse genere natum, facis ut
rursus plebes[*]plebes σχ: plebs cett.
in Aventinum sevocanda esse videatur.
sin autem sunt amplae et honestae familiae plebeiae, et proavus L.(Lucii) Murenae et avus praetor fuit, et pater[*]et
patersequuntur in codd. vv. etenim mihi § 17 ad multis profutura § 19: rectum
ordinem restituit Naugerius
, cum amplissime atque honestissime
ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum consulatus adipiscendi reliquit
quod is iam patri debitus a filio petebatur.