Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus
litteratis et historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior.
pater enim fuit equestri loco, avus nulla inlustri laude celebratus.
itaque non ex sermone hominum recenti sed ex annalium vetustate
eruenda memoria est nobilitatis tuae. qua re ego te semper in nostrum
numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti ut, cum equitis Romani
esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere. nec mihi umquam
minus in Q.(Quinto) Pompeio, novo homine et fortissimo viro,
virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo, M.(Marco)
Aemilio. etenim eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod
Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus,
memoriam prope intermortuam generis sua[*]sua Halm: sui
codd.
virtute renovare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
quamquam ego iam putabam, iudices,
multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum,
qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis
hominibus[*]novis hominibus del. Boot
, sed his
recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam[*]id agebam Badham: iacebant ς:
iacebam ψ2: iacebant cett.
. cum vero ego tanto intervallo claustra ista
nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros
fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia
vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur,
de generis novitate accusatores esse dicturos. etenim mihi ipsi accidit
ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo[*]atque
audacissimo om. Quintil. v. 11. 11, altero
modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia
Galbam. quod si id crimen[*]crimini coni.
Müller
homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici
neque invidi defuissent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
omittamus
igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera.
'quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non est
respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquam[*]vestrum quemquam
σφχ: quemquam vestrum cett.
fugit, cum multi pares[*]pares w: pare σπχω: pari A
φψ
dignitate
fiant, unus autem primum[*]primum locum Mommsen
solus possit[*]possit ed. R: posset mei
obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et
renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat[*]habet... est Bake
, dignitas autem sit persaepe eadem omnium.
sed quaestura utriusque prope modum pari momento[*]momentu
ς
A
π2
sortis fuit. habuit hic lege
Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam
adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et
molestam. consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim
vobis sors campum dedit in quo excurrere[*]excurrere excuti
ψ2
virtus cognoscique posset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
reliqui temporis
spatium[*]spatium quo in ψ2
in
contentionem vocatur. ab utroque dissimillima ratione tractatum est.
9
Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam
respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius
civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum
stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad
aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata
hominibus[*]hominibus omnibus Richter
unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis
profutura.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid Murena interea?
fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L.(Lucio) Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa
contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit[*]fundit σπ
, urbis partim vi, partim obsidione cepit,
Asiam istam refertam[*]refertam χ2ψ: repertam
(repara- ω) cett.
et eandem delicatam sic obiit[*]obiit χψ: obit cett.
ut in
ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est
versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc
imperator. atque haec quamquam praesente L.(Lucio)
Lucullo loquor[*]loquor s, Ernesti: loquar mei
, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum
concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia,
quibus L.(Lucius) Lucullus tantum laudis[*]tantum huic laudis
Halm
impertiit[*]impertiit Lambinus: impertit codd.
quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda
gloria debuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.