Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
qua re ego expertus
et petendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi in petendo studium
esse acerrimum, in defendendo officium, in accusando laborem. itaque sic
statuo fieri nullo modo posse ut idem accusationem et petitionem consulatus
diligenter adornet atque instruat. Vnum sustinere pauci possunt, utrumque nemo.
tu cum te de curriculo petitionis deflexisses animumque ad accusandum
transtulisses, existimasti[*]si existimasti Wunder
te utrique negotio satis facere posse[*]posse sed Boot
. vehementer errasti. quis enim dies
fuit, postea quam in istam accusandi denuntiationem ingressus es, quem tu non totum
in ista ratione consumpseris?
23
legem ambitus flagitasti, quae tibi non deerat; erat enim severissime
scripta Calpurnia. gestus est mos et voluntati et dignitati tuae.
sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum,
fortasse armasset; petitioni vero refragata est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Poena gravior in plebem tua voce efflagitata est; commoti animi tenuiorum.
exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi tuae, sed
non libenter duriorem fortunae communi condicionem te auctore constituit.
morbi excusationi poena addita est; voluntas offensa multorum quibus
aut contra valetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri
vitae fructus relinquendi. quid ergo? haec[*]haec om.w, del. Halm
quis tulit? is qui auctoritati
senatus, voluntati tuae paruit, denique is tulit cui[*]cui Aψ2
: cum cett.
minime proderant. illa
quidem
[*]quidem quae scripsi: quae codd.: autem quae Nohl (Quid ?
illa quae v. l. apud Lambinum) quae mea summa
voluntate senatus frequens repudiavit mediocriter adversata tibi esse existimas?
confusionem suffragiorum flagitasti,
†praerogationum[*]praerogationum codd. (ψ1): prorogationem ψ2, edd. VR: perrogationem Mommsen (Locus videtur a Scholiasta
nescio quo corruptus Maniliae legis mentionem inferciente: in
corruptela praerogativae nomen subesse puto. Ad
sententiam similis est locus Ps. Sall. ii. 7 ut ex confusis quinque
classibus sorte centuriae vocarentur. Ita coaequatur dignitate pecunia etc.) legis Maniliae†, aequationem gratiae,
dignitatis, suffragiorum. graviter homines honesti atque in suis
vicinitatibus[*]vicinitatibus ς:
civitatibus cett. (cf. Pet.
Cons. 24) et municipiis gratiosi tulerunt a tali viro esse
pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiae gradus tollerentur. idem
editicios iudices esse voluisti, ut odia occulta[*]occulta om.
w, del. Bake
civium quae tacitis nunc discordiis continentur in
fortunas optimi cuiusque[*]cuiusque σχψ: cuius
π: civis Aφ
erumperent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec omnia tibi accusandi viam muniebant, adipiscendi
obsaepiebant.
atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me
maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et copiosissimo, Q.
[*]Q. Klotz: om. codd.
Hortensio, multa gravissime dicta sunt. quo etiam mihi durior locus est
dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia
et facultate dicendi, M.(Marcus) Crassus, ego in extremo non
partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi videretur.
itaque in isdem rebus fere versor et quoad[*]quoad ψ2: quod cett.
possum, iudices, occurro vestrae satietati[*]satietati w,
Hotoman: sapietati ς: sapientiae cett.
.
24
sed tamen, Servi, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum
populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret ne consul Catilina fieret,
dum tu accusationem comparares deposita atque abiecta petitione?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim te inquirere videbant, tristem ipsum, maestos
amicos; observationes, testificationes, seductiones testium,
secessiones[*]secessiones Campe: secessionem codd.
subscriptorum animadvertebant, quibus rebus
certe ipsi[*]certe ipsi certe spes Boot:
cretae ipsae Madvig
candidatorum
voltus
[*]voltus ed. V: om. codd. (cf. infra l. 26)
obscuriores[*]obscuriores πφψ2: obscurior
ei ς
A
χψ1 solet χψ
videri solent; Catilinam interea alacrem atque laetum,
stipatum choro iuventutis, vallatum indicibus atque sicariis, inflatum cum spe
militum tum
[*]militum tum ψ2:
militum cett.
conlegae mei, quem ad modum dicebat
ipse, promissis, circumfluentem colonorum Arretinorum et Faesulanorum exercitu; quam
turbam dissimillimo ex genere distinguebant homines perculsi[*]perculsi Lambinus, pauci dett.: percussi ς: percussi cett.
Sullani temporis
calamitate. voltus erat ipsius[*]ipsius erat χ, ed. V
plenus furoris, oculi
sceleris, sermo adrogantiae, sic ut ei iam exploratus et domi conditus consulatus
videretur. Murenam contemnebat, Sulpicium accusatorem suum numerabat non
competitorem; ei vim denuntiabat, rei publicae minabatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
25
quibus rebus qui timor bonis omnibus
iniectus sit quantaque desperatio rei publicae, si ille factus esset, nolite a me
commoneri velle; vosmet ipsi vobiscum recordamini. meministis enim, cum
illius nefarii gladiatoris voces percrebruissent[*]percrebruissent ς: percrebuissent cett.
quas habuisse in contione domestica dicebatur, cum miserorum
fidelem defensorem negasset inveniri posse nisi eum qui ipse miser esset; integrorum
et fortunatorum promissis saucios et miseros credere non oportere; qua re qui
consumpta replere, erepta reciperare vellent, spectarent quid ipse deberet, quid
possideret, quid auderet; minime timidum et valde calamitosum esse oportere eum qui
esset futurus dux et signifer calamitosorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.