Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
tum igitur, his rebus auditis, meministis fieri senatus consultum
referente me ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere
possemus. itaque postridie frequenti senatu Catilinam excitavi atque eum
de his rebus iussi, si quid vellet, quae ad me adlatae essent dicere.
atque ille, ut semper fuit apertissimus, non se purgavit sed
indicavit atque induit. tum enim dixit duo corpora esse[*]esse duo
corpora A
rei publicae, unum debile infirmo
capite, alterum firmum sine capite; huic, si[*]si cum ψ2
ita de se meritum esset, caput se vivo
non defuturum. congemuit senatus frequens neque tamen satis severe pro
rei indignitate decrevit; nam partim ideo fortes in decernendo non erant, quia nihil
timebant, partim, quia omnia[*]omnia scripsi:
timebant codd.: timebant nimium Müller
.
erupit
[*]ante erupit add. cue σχ1 (al. que vel cur ς
mg.), cum A
πφω, qui χ2, cur
ψ1, tum ψ2: atque Mommsen (in
archetypo videtur juisse que (=quaere) aliquid
amissum esse significans) e senatu triumphans gaudio quem omnino
vivum illinc exire non oportuerat, praesertim cum idem ille in eodem ordine paucis
diebus ante Catoni, fortissimo viro, iudicium minitanti ac denuntianti respondisset,
si[*]si ψ: etsi cett.
quod esset[*]esset esse ς
Aφ
in suas fortunas incendium excitatum, id se non
aqua sed ruina restincturum[*]extincturum A
.
26
his tum rebus commotus et quod homines
iam tum coniuratos cum gladiis in campum deduci a Catilina sciebam, descendi in
campum cum firmissimo praesidio fortissimorum virorum et cum illa lata insignique
lorica, non quae me tegeret — etenim sciebam Catilinam non latus aut ventrem sed
caput et collum solere petere — verum ut omnes boni animadverterent et, cum in metu
et periculo consulem viderent, id quod est factum[*]factum est w, Halm
, ad opem praesidiumque concurrerent. itaque
cum te, Servi, remissiorem in petendo putarent, Catilinam et spe et cupiditate
inflammatum viderent, omnes qui illam ab re publica pestem depellere cupiebant ad
Murenam se statim contulerunt.
Magna est autem
comitiis consularibus repentina voluntatum inclinatio, praesertim cum incubuit ad
virum bonum et multis aliis adiumentis petitionis ornatum. qui cum
honestissimo patre atque maioribus, modestissima adulescentia, clarissima legatione,
praetura probata in iure, grata in munere, ornata in provincia petisset diligenter,
et ita petisset ut neque minanti cederet neque cuiquam minaretur, huic mirandum est
magno adiumento Catilinae subitam spem consulatus adipiscendi fuisse?
nunc mihi tertius ille locus est relictus[*]locus est relictus est
ς: locus reliquus est Halm
orationis, de ambitus criminibus, perpurgatus ab
eis[*]eis his φ, codd. Halmii
qui ante me dixerunt, a me, quoniam
ita Murena voluit, retractandus; quo in loco C.
[*]C. Zumpt: P. Halm: om. codd.
Postumo, familiari meo, ornatissimo
viro, de divisorum indiciis et de[*]et de et ς1
Aφ
deprehensis pecuniis, adulescenti ingenioso et
bono, Ser. Sulpicio, de equitum centuriis, M.(Marco) Catoni,
homini in omni virtute excellenti, de ipsius accusatione, de senatus consulto, de re
publica respondebo.
27
sed pauca quae meum animum repente
moverunt prius de L.(Lucii) Murenae fortuna conquerar.
nam cum saepe antea, iudices, et ex[*]et ex ex
ς1
Aφ
aliorum miseriis et ex meis curis
laboribusque cotidianis fortunatos eos homines iudicarem qui remoti a studiis
ambitionis otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt, tum vero in his L.(Lucii) Murenae tantis tamque improvisis periculis ita sum animo
adfectus ut non queam satis neque communem omnium nostrum condicionem neque huius
eventum fortunamque miserari. qui primum, dum ex honoribus continuis
familiae maiorumque suorum unum[*]unum in hunc Müller: summum Pluygers
ascendere
gradum dignitatis conatus est, venit in periculum ne et ea quae
ei
[*]ei Halm: om.
codd.: fort. ab eis relicta, et haec
quae ab ipso parta[*]parta Naugerius (2): parata codd.
sunt amittat, deinde propter studium novae
laudis etiam in veteris fortunae discrimen adducitur.