Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quae cum sunt[*]sint φ, Ernesti gravia, iudices, tum illud acerbissimum est quod habet eos accusatores, non qui odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi ad inimicitias descenderint[*]descenderint Lambinus: descenderent codd. . nam ut omittam Servium Sulpicium quem intellego non iniuria L.(Lucio) Murenae sed honoris contentione permotum, accusat paternus amicus, C.(Gaius) Postumus[*]C. Zumpt: tum codd. (T. et hic et § 54 coni. Nohl), vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam commemorare potuit. accusat Ser. Sulpicius, sodalis filius[*]filius Zumpt: fil. χ, om. ς, filii cett. , cuius ingenio paterni omnes necessarii munitiores esse debebant. accusat M.(Marcus) Cato qui cum a Murena nulla re umquam alienus fuit, tum[*]cum... tum Kayser: quamquam... tamen codd. ea condicione nobis[*]nobis ed. V, Ox. Canon. 304 m. 2: nobilis cett., del. Mommsen erat in hac civitate natus ut eius opes, ut ingenium[*]ut ingen. et ingen. ed. Guar.: atque ingen. ed. V praesidio multis etiam alienis, exitio[*]alienis exitio ψ2, Lambinus: alienis ex7770 ς: alienissimis ψ1: alienissimo cett. vix cuiquam inimico[*]inimico ψ2: inimico || ς (cf. § § 13, 26): inimico ψ1: inimicus cett. esse deberet[*]deberent σψ1 .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto mihi videtur praetorius candidatus in consularem quasi desultorius in quadrigarum curriculum incurrere. cuius competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, cum petere destitit; sin autem eorum aliquis largitus est, expetendus amicus est[*]est ei est Heine qui alienam potius iniuriam quam suam persequatur.
"de Postumi criminibus, de Servi adulescentis[*]DE... ADVLESCENTIS om. Aχ1ψ (in lac. χ1 ): in mg. π est 'hic non est textus' ."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
28
venio nunc ad M.(Marcum) Catonem, quod est fundamentum[*]fundamentum ς: firmamentum cett. ac[*]ac et robur totius accusationis; qui tamen ita gravis est accusator et vehemens ut multo magis eius auctoritatem quam criminationem pertimescam. in quo ego accusatore, iudices, primum illud[*]illud om. w, del. Halm deprecabor[*]deprecor φ ne quid L.(Lucii) Murenae dignitas illius, ne quid exspectatio tribunatus, ne quid totius vitae splendor et gravitas noceat, denique ne ea soli huic obsint bona M.(Marci) Catonis quae ille adeptus est ut multis prodesse possit[*]prodesse possit prodesset χψ: prodesse posset ed. R . Bis consul fuerat P.(Publius) Africanus et duos terrores huius imperi, Carthaginem Numantiamque, deleverat cum accusavit L. Cottam. erat in eo [*]in eo χψ: in cett.: fort. ei summa eloquentia, summa fides, summa integritas, auctoritas tanta quanta in imperio populi Romani quod illius opera tenebatur. saepe hoc maiores natu dicere audivi, hanc accusatoris eximiam vim et [*]vim et pauci dett.: vim mei: om. ed. R dignitatem plurimum[*]plurimum χψ: plurimam cett. L.(Lucio) Cottae profuisse. noluerunt sapientissimi homines qui tum rem illam iudicabant ita quemquam cadere in iudicio ut nimiis[*]nimiis edd. VR: nimis codd. (unius ψ2) adversarii viribus abiectus videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid? Ser. Galbam — nam traditum memoriae[*]memoriae χψ: iniuriae cett. est [*]est ψ: om. cett. — nonne proavo tuo, fortissimo atque florentissimo viro, M.(Marco) Catoni, incumbenti ad eius perniciem populus Romanus eripuit? semper in hac civitate nimis magnis accusatorum opibus et populus universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes iudices restiterunt. nolo accusator in iudicium potentiam adferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam. valeant haec omnia ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium calamitosorum, in periculo vero et in pernicie civium repudientur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa iudicasset, iniquam legem, iudices, et miseram condicionem instituet periculis hominum, si existimabit iudicium accusatoris in reum pro aliquo praeiudicio valere oportere.
29
ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei de tua virtute iudicium vituperare non possum[*]non possum ψ2: non audeo Lag. 24: om. cett. nolo Boot ; non nulla forsitan[*]forsitan in re ψ2 conformare et leviter emendare possim. 'non multa peccas,' inquit ille fortissimo viro senior magister, 'sed[*]sed sed si ψ, ed. R peccas; te regere possum.' at ego non te[*]non te del. Halm ; verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse[*]te esse esse w, Halm huius modi ut corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam, ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. accessit istuc[*]accessit istuc Ernesti: accessitis tot ς: accessit his (iis πχ) tot cett.: accessit his dotibus coni. Ernesti doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut veritas aut natura patitur[*]patiatur φψ .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.