Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita multitudine aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis quae et mihi et vobis nota et iucunda[*]iucunda ed. V, Lambinus: iudicanda codd. (etiam B) sunt disputabo. in M.(Marco) Catone, iudices, haec bona quae videmus divina et egregia ipsius scitote esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt omnia non a natura verum[*]verum sed ψ1 a magistro. fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. huius sententiae sunt et praecepta eius modi[*]huiusmodi w, Halm . sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi stultum et levem; viri non esse neque exorari neque placari; solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, divites, si servitutem serviant, reges; nos autem qui sapientes non sumus[*]simus Wesenberg fugitivos, exsules, hostis, insanos denique esse dicunt; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit; sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
30
hoc[*]hoc haec φ w, ed. V homo ingeniosissimus, M.(Marcus) Cato, auctoribus eruditissimis inductus[*]inductus iter (inter ψ) inductus χψ adripuit, neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. petunt aliquid publicani; cave ne [*]cave ne scripsi: cave.. ς: cave cett. quicquam habeat momenti gratia. supplices aliqui veniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam misericordia adductus feceris. fatetur aliquis se peccasse et sui[*]sui Halm: cui ς: eius (eiusdem φ) cett. delicti veniam petit; 'nefarium est facinus ignoscere.' at leve delictum est. 'omnia peccata sunt paria.' dixisti quippiam[*]quippiam Manutius: quippe iam codd. : 'fixum et statutum est.' non re ductus es sed opinione; 'sapiens nihil opinatur.' errasti aliqua in re; male dici putat. hac ex disciplina nobis illa sunt: 'dixi in senatu me nomen consularis candidati delaturum.' iratus dixisti. 'numquam' inquit 'sapiens irascitur.' at temporis causa. 'improbi' inquit 'hominis est [*]est ψ, ed. R: om. cett mendacio fallere; mutare sententiam turpe est, exorari scelus, misereri flagitium.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nostri autem illi[*]autem illi, fatebor enim ed. V: enim illi fatebor (fatebor illi ς) enim codd. — fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae — nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere aliquando gratiam; viri boni esse misereri; distincta genera esse[*]esse genera w, Halm delictorum et disparis poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum; ipsum sapientem saepe aliquid opinari quod[*]quod quid ς A nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere aliquando; omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatas[*]moderandas ed. V .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
31
hos ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista natura detulisset, non tu quidem vir melior esses nec fortior nec temperantior[*]temperatior ψ nec iustior — neque enim esse potes — sed paulo ad lenitatem propensior. non accusares nullis adductus inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum hominem summa dignitate atque honestate praeditum; putares, cum in[*]in om. σπ1 eiusdem anni custodia[*]custodia custodiam ς: custodem ψ2 te atque L.(Lucium) Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae vinculo esse coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuisses[*]aut si potuisses Hotoman: aut seposuisses (se pos, ς) aut codd.: aut si posuisses Halm (2): aut si dixisses Campe , mitiorem in partem interpretarere. ac te ipsum,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. etenim isti ipsi mihi[*]mihi isti ipsi χ videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremus[*]non consistermus Lambinus . 'nihil ignoveris.' immo aliquid, non omnia. 'nihil [*]nihil Angelius: nihil omnino Lag. 9: immo mei gratiae causa[*]causa feceris Naugerius: confeceris mei: concesseris Lag. 9 feceris.' immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit. 'misericordia commotus ne sis.' etiam, in dissolvenda severitate; sed tamen est[*]sed tamen est ante etiam transp. Hotoman laus aliqua humanitatis. 'in sententia permaneto.' vero [*]vero enimvero ed. Mediol.: Permaneto vero ed. V aliqua χψ , nisi sententiam sententia alia vicerit melior.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.