Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
huiusce modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum hominem Panaetium[*]Panaetium Lag. 9: et pane ς: et pene (pae-A) cett. domi; cuius oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi a senibus, lenissimus. quis vero C.(Gaio) Laelio comior fuit [*]fuit supplevi: om ς in lac., sine lac, cett. , quis iucundior eodem ex studio isto, quis illo gravior, sapientior? possum de L.(Lucio) Philo[*]Philo Manutius: Philippo codd. , de C.(Gaio) Gallo[*]Galo Müller (e Fast. Capitol. a. 511, 588) dicere haec eadem, sed te domum iam deducam tuam. quemquamne existimas Catone, proavo tuo, commodiorem, communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? de cuius praestanti virtute cum vere graviterque diceres, domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum. est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed tamen naturae similitudo illius ad te magis qui[*]qui quam w: quoniam Halm ab illo ortus es[*]es ψχω: est cett. quam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est quam tibi. sed si illius comitatem et facilitatem tuae gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
32
qua re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remove vim[*]vim scripsi (cf. § § 58, 59): in ς: ac s: om. cett. , praetermitte[*]praetermitte del. Halm (2) auctoritatem quae in iudiciis aut nihil valere aut ad salutem debet valere, congredere mecum criminibus ipsis. quid accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis? ambitum accusas; non defendo. me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim[*]poenierim ς . punivi [*]poenivi ς ambitum, non[*]non ambitum vero ς innocentiam; ambitum vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. dixisti senatus consultum me referente esse factum, si mercede[*]mercede conducti add. σχψ : corrupti add. cett.: del. Garatoni obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus volgo locus tributim et item prandia si volgo essent data, contra legem Calpurniam factum videri. ergo ita senatus[*]senatus χψ: senatum ς: senatus si cett. mei: senatus nisi Lag. 9 iudicat, contra legem facta haec videri, si facta sint; decernit quod nihil opus est, dum candidatis[*]candidato A morem gerit. nam factum sit necne vehementer quaeritur; sin[*]sin ω: in ς: nam π: si cett. factum sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
est igitur ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum, quod nemini dubium potest esse, id iudicare[*]indicare Boot . atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit intellegi possit. qua re doce ab[*]doce ab Halm: doceat ς: doce a cett. L.(Lucio) Murena illa esse commissa; tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam.
33
'multi obviam prodierunt de provincia decedenti.' consulatum petenti solet[*]petenti. Solet edd. ante Müller fieri; eccui[*]eccui Ascens. (1): et cui codd. autem non proditur revertenti? 'quae fuit ista multitudo?' primum, si tibi istam rationem non possim[*]possum φχ reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur[*]videretur χφω w: videtur cett. .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid? si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse multos, num aut criminosum sit[*]sit est Halm aut mirandum, qua in civitate rogati[*]rogati ψ2: roganti cett. infimorum hominum filios prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire soleamus, in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos? quid? si omnes societates venerunt quarum ex numero multi sedent[*]sedent hic sedent ed. V, Halm iudices; quid? si multi homines nostri ordinis honestissimi; quid? si illa officiosissima quae neminem patitur non[*]non nisi A honeste in urbem introire tota natio candidatorum, si denique ipse accusator noster Postumus obviam cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo admirationis? omitto clientis, vicinos, tribulis, exercitum totum[*]totum χψ: motum cett. Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat; hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo dignitati nullius[*]nullius Zumpt: ullius codd. umquam sed ne voluntati quidem defuisse. at sectabantur[*]sectabuntur ς A multi.
34
doce mercede; concedam[*]contendam A esse crimen.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc quidem remoto quid reprendis? 'quid opus est' inquit 'sectatoribus?' A me tu id quaeris, quid opus sit eo quo semper usi sumus? homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendi[*]referendi ed. V, Lambinus: proferendi codd. benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque adsectationem. neque enim fieri potest neque postulandum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos adsectentur[*]adsectentur Klotz: aut (non ψ2) sectentur codd. totos dies; a quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur, diligenter observari videmur et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis deesse non solet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.