Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato; sine eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. si nihil erit praeter ipsorum[*]ipsorum eorum w, Halm suffragium, tenues, etsi[*]tenues, etsi scripsi: tenue est si ut ς: tenue est si (sed ω) ut cett.: fort. tenues, si cui (leve est, ut suffragentur Reid) suffragantur, nil valent gratia. ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam possunt[*]possunt Angelius: possint (-it ς) codd. . atque haec a nobis petunt omnia neque ulla re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse. itaque et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus consulto quod est L.(Lucio) Caesare[*]est a L. Lag. 9 consule factum restiterunt. nulla est enim poena quae possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum excludere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. etsi hoc factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detraxerint. quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum[*]nostrum σπ memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? haec homines tenuiores praemia commodaque[*]praemia commodaque Halm: primum nondum qui codd. (om. ς in 15 litt. lac.) a suis[*]a suis Halm: ea suis codd. tribulibus vetere instituto adsequebantur[*]adsequebantur adsequi... ς: sequitur lac. in codd. (I vers. in ς, I vers. et 14 litt. in A, variant cett.) * * *
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
35
praefectum[*]praefectum fectum ς fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? haec omnia sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine[*]crimina multitudine invita tua nimia diligentia, Servi, collecta Madvig in tuam nimiam diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus tamen Murena ab[*]ab (a φ) codd., del. Ernesti senatus auctoritate defenditur. quid enim? senatus num obviam prodire crimen putat? non, sed mercede. convince [*]convince mercede convince Hotoman . num sectari[*]sectari ed. Guar.: sectare codd. multos? non, sed conductos. doce [*]doce conductos doce Hotoman . num locum ad spectandum dare aut ad [*]aut ad χψ: aut cett. prandium invitare? minime, sed volgo, passim[*]passim om. Lag. 9, del. Beck (sed cf. Pet. Cons. 44 in conviviis... et passim et tributim). quid est volgo? Vniversos. non igitur, si L.(Lucius) Natta, summo loco adulescens, qui et quo animo iam[*]iam om. w, del. Halm sit et qualis vir futurus sit videmus, in equitum centuriis voluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id erit eius vitrico[*]vitricos ς A fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis, huius propinqua et necessaria, locum suum[*]suum sane gladiatorium[*]gladiatoribus Lambinus concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remotus. omnia haec sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in[*]in om. Aπ magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? 'quippe' inquit 'tu mihi summum imperium, tu summam[*]tu summam Lambinus: summam codd. auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas fovendis hominum sensibus et deleniendis[*]deleniendis σπω: deliniendis Aφχψ animis et adhibendis voluptatibus? Vtrum lenocinium' inquit 'a grege delicatae iuventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas?' horribilis oratio; sed eam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum alteri uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio disciplinam suam legesque conservant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
36
qua re noli, Cato, maiorum instituta quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium severa oratione reprehendere. fuit eodem ex studio vir eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q.(Quinto) Tubero. is, cum epulum Q.(Quintus) Maximus P.(Publii) Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis filius. atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur; quem cum supremo eius die maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissimum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium ubi ille esset. huius in morte celebranda graviter tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam Tuberonis,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.