Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica diligentia moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae[*]ut vitae vitae ς: om. A vestrae et ceterorum civium consulatis; deinde ego idem et[*]idem et scripsi: fidem vel σχ: fide in vos (fidem vestram ψ2) cett.: idem vos Madvig defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti, L.(Lucii) Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis[*]obruatis χ2ψ: observatis σπχ1: obstruatis cett. . modo maximo beneficio populi Romani ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset; nunc idem in [*]in supplevi: om. codd. squalore et sordibus[*]sordibus Aχψ2 : sordidus cett. , confectus morbo[*]morbo Aπφω : idem ψ2: om. σχψ1 (ς lac. hab. inter vv. confectus et perditus, et in mg. lacrimis ac memore perditus), lacrimis ac maerore perditus vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur, vestram [*]vestram Halm: om. codd. misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur[*]intuetur χψ: intuetur ς: tuetur cett. (etiam B).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nolite, per deos immortalis! iudices, hac eum cum[*]eum cum Garatoni: cum B: eum cett. re qua se honestiorem fore putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare. atque ita vos L.(Lucius) Murena[*]L. Lag. 24: si (sic χψ) mei , iudices, orat atque obsecrat, si iniuste[*]iniuste om. ς in lac. neminem laesit, si nullius auris voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae locus, sit demissis[*]demisso animo Bake hominibus perfugium, sit auxilium pudori. misericordiam spoliatio consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu omnia; invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriam[*]iniuriam Halbertsma: invidiam codd. solus opponitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re quid[*]quid w: qui cett. invidendum Murenae aut cuiquam nostrum sit in hoc praeclaro consulatu non video, iudices; quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur et vos videre et perspicere potestis.
41
si, quod Iuppiter omen avertat! hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? an ad matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed quid eius matrem[*]eius matrem Zumpt: ego matrem codd.: ego matrem eius Halm aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? ibit igitur in exsilium miser? quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus[*]exercitus Lag. 9: et exercitus mei duxit, res maximas gessit? at habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. an se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem videat? in ea porro provincia quo animo C.(Gaium) Murenam fratrem suum aspiciet? qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cum[*]cum Richter: quod codd. , quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassent[*]celebrassent celebrarint Richter: celebrarant Boot et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerent[*]concurrerent χ2: concurrerint cett.: concurrerant Lag. 9, Boot , repente exstiterit[*]exstiterit scripsi: exciderit ψ2: excidet cett.: existet Gulielmius ipse nuntius suae calamitatis!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a [*]a : om. cett. mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani beneficium, reddite rei publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio[*]Lanuvino ψ, ed. R , municipio honestissimo, quod in hac tota causa [*]causa Aψ2ω : om. cett. (etiam B) frequens maestumque vidistis. nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere necesse est, domesticum et suum consulem potissimum[*]potissimum om. A avellere. quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita commendo ut cupidissimum oti[*]ut cupidissimum otii ψ2, ed. R: cupidissimum osci ς: cupidissimum hosti πψ1ω: ut cupidissimi hostes φ: cupidissimum : cupidissime A , studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum esse promittam et spondeam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.