Pro Murena, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
atque ad haec mala, iudices, quid[*]quid quod Kayser
accedat aliud non videtis? te,
te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? iam enim
in
[*]in Halm: om.
codd.
hesterna contione intonuit vox perniciosa designati
tribuni, conlegae tui; contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt
qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt. omnia quae per hoc triennium
agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L.(Lucio) Catilina et
Cn.(Gnaeo) Pisone initum consilium senatus interficiendi
scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae
nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam
magis divino consilio eripiar atque evolem? neque isti me meo nomine
interfici[*]interficere Richter
sed vigilantem
consulem de rei publicae praesidio demoveri[*]demoveri Lambinus: demovere (remov. χ) mei: dimoveri Lag. 9
volunt. nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione, si possent,
tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moliuntur. vident quantum in te
sit animi, quantum ingeni, quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed,
cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribuniciam viderint, tum se
facilius inermem et debilitatum te oppressuros arbitrantur. nam
ne[*]ñam ne ς
sufficiatur consul non
timent. vident in tuorum potestate conlegarum fore; sperant sibi
D.
[*]D. Hirschfelder: om. codd.
Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine consule,
rem publicam sine praesidio obici posse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
his tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M.(Marce) Cato, qui mihi[*]mihi non mihi
ψ2
non tibi, sed patriae natus
esse[*]esse esset ς: es
π
videris
[*]videris Klotz: om. codd.
, videre quid agatur, retinere adiutorem, defensorem,
socium in re publica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime tempus hoc
postulat, fortuna constitutum ad amplexandum otium, scientia ad bellum gerendum,
animo et usu ad quod velis negotium sustinendum
[*]sustinendum Völkel: om. codd. (cf. Zielinski p. 204).
39
quamquam huiusce rei potestas omnis in vobis sita est, iudices; totam rem
publicam vos in hac causa tenetis, vos gubernatis. si
L.(Lucius) Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos
secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L.(Lucium)
Murenam, si interficere posset, occideret. petunt enim rationes illius ut
orbetur auxilio res publica, ut minuatur contra suum[*]suum summum
w, Halm
furorem
imperatorum copia, ut maior facultas tribunis plebis detur depulso adversario
seditionis ac discordiae concitandae. idemne igitur delecti ex
amplissimis ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri iudicabunt quod ille
importunissimus gladiator, hostis rei publicae iudicaret[*]iudicaret ψ2, ed. R: iudicarit cett.
?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mihi credite, iudices, in hac causa non solum de L.(Lucii) Murenae verum etiam de vestra salute sententiam feretis.
in discrimen extremum venimus; nihil est iam unde nos reficiamus aut
ubi lapsi resistamus. non solum minuenda non sunt auxilia quae habemus
sed etiam nova, si fieri possit, comparanda. Hostis est enim non apud Anienem, quod
bello Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in foro — di immortales! sine
gemitu hoc dici non potest — non nemo etiam in illo sacrario rei publicae, in ipsa,
inquam, curia non nemo hostis est. di faxint ut meus conlega, vir
fortissimus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat! ego togatus vobis
bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res publica
periculum[*]periculum peric. ς (cf. Rosc. Am. 9) parturit
consilio discutiam et comprimam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed
quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris in eum annum qui consequitur
redundarint? Vnus erit consul, et is non in administrando bello sed in sufficiendo
conlega occupatus. hunc iam qui impedituri sint[*]sintsequitur lacuna in codd. (2 vers.
et 5 litt. in
ς, 2 vers. in A, variant
cett.) * * * illa pestis immanis[*]pestis immanis (immanis et
A) Aπφψω
: om. σχ
prorumpet Aφω
: perrumpet σπψ:
perrumperet χ
importuna Catilinae
prorumpet, qua po[*]qua po... σχ: qua p. r. Aπψ1
: qua populo
Romano φ: qua poterit et iam ψ22 advolabit edd. VR:
advolavit mei
* * * minatur; in agros suburbanos
repente advolabit; versabitur in urbe
[*]in urbe Halm:...... σχ: L. Catilinae A: in castris (om. versabitur
ψ1) πφψω: in rostris Lag. 24 furor, in
curia timor, in foro coniuratio, in campo exercitus, in agris vastitas; omni autem
in sede ac loco ferrum flammamque metuemus. quae iam diu comparantur,
eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis erit res publica, facile et magistratuum
consiliis et privatorum diligentia comprimentur[*]comprimentur Lag. 24. Lambinus: confirmentur (-matur
φ) mei
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.