Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
maxime vellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis suae splendorem obtinere et[*]obtineret codd.: corr. Naugerius (1) post calamitatem acceptam modestiae fructum aliquem percipere potuisset[*]percipere potuisset TEc: potuisset percipere cett. . sed quoniam ita tulit casus infestus ut in[*]in et in e: et Halm amplissimo honore cum communi ambitionis invidia tum singulari Autroni odio everteretur, et in his pristinae fortunae reliquiis miseris et adflictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi tempus esse[*]esse Teπ : om. cett. in quo boni viri lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus[*]quondam omnibus Te: omnibus quondam cett. , nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi cives domiti[*]domiti scripsi: re domiti T: redomiti cett. (re ex re p. geminatum puto) atque victi[*]revicti b2, Reid praecipitante re publica vehementem me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem faterentur.
et quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac necessarius, iudices, existimavit, si nostram in accusatione sua necessitudinem[*]necessitudinem Tek: necessitatem cett. familiaritatemque violasset, aliquid se de auctoritate meae defensionis posse detrahere, cum huius periculi propulsatione coniungam defensionem offici mei. quo quidem genere non uterer orationis[*]orationis non uterer , iudices, hoc tempore, si mea solum interesset; multis enim locis mihi[*]mihi hoc loco hab. T, post data e, ante locis cett. et data facultas est et saepe dabitur de mea laude dicendi; sed, ut ille vidit[*]vidit Teπ : iudices cett. , quantum de mea auctoritate deripuisset, tantum se de huius praesidiis deminuturum[*]deminuturum speravit add. ς mg.: putavit (-tat σψ1) add. b2ψ2ς , sic hoc ego sentio, si mei facti rationem vobis constantiamque huius offici ac defensionis probaro[*]probavero , causam quoque me P. Sullae probaturum.
ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas. quid enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi, non reprehendatur[*]reprehendatur (semel) ea , reprehendatur meum? nam, si est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis[*]huius urbis Halm: huius urbis huius e: huius civitatis T: civitatis huius cett. , exstinguendi imperi, delendae civitatis[*]civitatis e: urbis cett. , mihi[*]michi me e: mihine Halm maiorem hae res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur[*]videtur e ? 'ita,' inquit; 'tu enim investigasti, tu patefecisti coniurationem.'
2
quod cum dicit,non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. quem cum videas hoc honore[*]hoc honore Te: honore hoc cett. , auctoritate, virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae[*]innocentiam P. Sillae e: innocentem P. sillam (syllo T) cett. defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. non enim una ratio est[*]est hoc loco hab. T, ante una e, post una cett. defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt[*]adsunt edd. VR: assunt codd. , qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt.
an vero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae viderem, in his me apparere nollem, cum ego[*]cum ego cod. Halmii: quorum ego (ope add. ς mg., auxilio add. b2ψς ) mei illum in locum atque in hanc excelsissimam[*]excelsissimam e: celsissimam cett. sedem dignitatis atque[*]atque et e honoris multis meis ac[*]ac et T magnis laboribus et periculis ascendissem? atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte[*]forte e: om. cett. id offendit quod ego, qui in[*]in e: om. cett. hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et de hoc et de aliis[*]aliis Te: ceteris cett. iudicium meum et horum par atque unum fuisse.