Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quis nostrum adfuit
Vargunteio? nemo, ne hic quidem Q. Hortensius[*]Q. om. e
, praesertim qui illum solus antea de ambitu defendisset.
non enim iam se ullo officio cum illo coniunctum arbitrabatur, cum
ille tanto scelere commisso omnium officiorum societatem diremisset. quis
nostrum Serv. Sullam, quis Publium[*]Publium P. Lentulum ς
, quis M. Laecam, quis
C.
[*]C. suppl. Manutius
Cornelium
defendendum putavit, quis eis horum[*]iis horum Garatoni:
horum iis πk: his
horum cett.
adfuit? nemo.
quid ita? quia ceteris in[*]in ceteris e
causis etiam nocentis viri boni, si necessarii
sunt, deserendos[*]deserendos e: defendendos cett.
esse non putant; in hoc crimine non solum
levitatis est culpa[*]culpa est Tk: culpa e
verum etiam quaedam contagio sceleris, si
defendas eum[*]eum om. T
quem obstrictum esse
patriae parricidio[*]parricidio TEeaπ
: om. cett.
suspicere.
quid? Autronio nonne sodales, non
conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes
qui sunt in re publica principes defuerunt? immo etiam testimonio
plerique laeserunt. statuerant tantum illud[*]illud tantum T
esse maleficium quod non modo
non[*]modo non modo e
occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet[*]debet e
.
3
quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa
vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse[*]afuisse Lambinus: affuisse (abf. b2cχ
) codd.
?
Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me
singulari immanitate et crudelitate praeditum. hanc mihi tu si propter meas res[*]meas res Te: res meas cett.
gestas imponis in
omni vita mea[*]mea vita T
, Torquate,
personam[*]Torq. personam Te: personam Torq. cett.
, vehementer erras. me natura
misericordem, patria severum, crudelem nec patria nec natura[*]nec natura nec
patria e
esse voluit; denique istam ipsam
personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam
voluntas et natura ipsa detraxit. illa enim ad breve tempus severitatem
postulavit, haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat.
qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum
amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum est[*]bonorum
est T: bonorum e: est bonorum
cett.
omnium causa. nihil
erit[*]erit est eb1k
quod
admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis.
nulla est enim in re publica mea causa[*]mea causa Te: causa mea cett.
propria; tempus agendi fuit mihi magis[*]mihi magis Tb1:
magis mihi cett.
proprium quam ceteris, doloris
vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim ego[*]ego Te: om. cett.
tunc
princeps[*]tunc princeps Teπk: princeps tunc cett.
ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. qua re
necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum
ceteris esse commune. neque ego hoc partiendae invidiae, sed
communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis
omnibus.
'in Autronium testimonium
dixisti,' inquit; 'Sullam defendis.' hoc totum eius modi est, iudices,
ut, si ego sum[*]sum Teb1: sim cett.
inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui
convenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio
privati offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus accusator debet
dicere quam a me defendi Sullam, testimonio[*]testimonio fort.
delendum
laesum esse Autronium. videor enim
iam[*]iam Teaπ,
Schol.: om. cett.
non solum studium ad
defendendas causas verum etiam[*]etiam Teπ, Schol.: om.
cett.
opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et
moderate[*]ego et moderate Te: et moderate ego cett.
utar, iudices, et omnino non uterer, si
ille me non coegisset.