Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
duae coniurationes abs[*]ab e te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse[*]non interfuisse interfuisse dicis e ; scis me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum[*]praepositum e mihi finem honoris perveneram, quod me[*]me Teπb2: mea cett. ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quis ergo intererat vestris consiliis? omnes hi quos vides huic adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam[*]atque dignitatem ac animum extimumque in rem p. e , tum propter summam familiaritatem summumque amorem[*]amorem ec: honorem cett. in patrem tuum cum[*]cum tum πbς communibus tum praecipuis patris tui periculis commovebatur. ergo istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non minus inerat auctoritatis[*]auctoritatis inerat eb in ea quam facultatis. illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; non modo animo[*]animo Teaπ, Schol.: enim cett. nihil comperi, sed vix[*]vix om. Schol. ad auris meas istius suspicionis fama[*]famam Schol.: fama non Mai pervenit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qui vobis[*]vobis vobiscum (nob. e) ebς in consilio fuerunt, qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt[*]assunt Teaπ , in huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. mei consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis a me defendetur. atque haec[*]haec (hic e) Teπk: om. cett. inter nos partitio defensionis[*]defensionis : om. cett. non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videremus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset.
5
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta est hoc primum attendite.
multa, cum essem consul, de summis[*]summae Lambinus rei publicae periculis audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium[*]indicium ab2χψ1 : iudicium cett. , nullae litterae pervenerunt, nulla suspicio[*]nulla suspicio del. Mommsen (cf. § 20). multum haec vox fortasse valere deberet[*]valere deberet Tea: deberet valere cett. eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, cum is se[*]is se Te: ipse cett. nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. sed ego nondum utor[*]utar Teπ : utor cett. hac voce ad hunc defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim[*]non affuerim Teπ : affuerim ab1: abfuerim cett. Sullam defendere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae enim Autroni fuit[*]fuit Autronii Schol. causa, quae Sullae est? ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis et sermonibus verum etiam aspectu atque[*]atque et ec voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset.