Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
hac vero in
coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta
societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis,
audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo
Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem
solitudinemque non quaereret sed ne mediocri[*]mediocriter Reid
quidem sermone et congressu coniungeretur.
illum Allobroges, maximarum rerum verissimi
indices[*]iudices eaπςb1
, illum multorum litterae ac nuntii coarguerunt;
Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. postremo eiecto sive
emisso iam ex urbe Catilina ille arma misit, cornua, tubas[*]tubes Tb1: tube e
,
fascis[*]fasces e: falces cett.
, signa, legiones[*]legionesdel. Wolff (malo numero):
legionis A. Augustinus: fort.
legionum, ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli poena
compressus convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem; hic contra ita
quievit ut eo tempore omni Neapoli fuerit, ubi neque homines fuisse
putantur[*]putant e
huius adfines suspicionis
et locus est ipse non tam ad inflammandos[*]flammandos e
calamitosorum animos quam ad consolandos accommodatus.
6
propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum
dissimilem me in utroque praebui.veniebat enim[*]enim om.
Schol.
ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis
supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum[*]discipulum e
in pueritia, familiarem in adulescentia,
conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla etiam sua in
me[*]sua in me etiam e
proferebat officia.
quibus ego rebus, iudices, ita flectebar animo atque frangebar ut
iam[*]iam Te: etiam cett.
ex memoria quas mihi ipsi[*]ipse T1b
fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C.
Cornelium qui me in meis sedibus[*]meis sedibus e:
sedibus meis cett.: meis aedibus Lambinus
, in conspectu uxoris[*]uxoris Te: uxoris meae cett.
ac liberorum
meorum trucidaret obliviscerer. quae si de uno me cogitasset, qua
mollitia sum animi ac lenitate[*]lenitate aπb2χψk:
levitate cett.
, numquam me hercule illius
lacrimis ac precibus restitissem; sed cum mihi patriae,
cum vestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum
delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum
veniebat in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces universumque totius
urbis incendium, cum tela[*]cum tela om. T
, cum
caedes, cum civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos atque animum memoria
refricare coeperat, tum denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae
sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me
parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat; neque me[*]neque enim me
Müller
arbitrabar sine summo scelere posse,
quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum scirem, defendere.
atque idem ego neque P. Sullam
supplicem ferre, neque eosdem[*]eosdem hos T
Marcellos pro huius[*]pro huius Eeaπ
: pro T: om. cett.
periculis lacrimantis
aspicere[*]periculis lacrim. aspicere TEe: om. cett.
, neque huius[*]neque huius om. aπ
M.
Messalae[*]Messallae Lambinus (cf.
Sex. Rosc. 149), hominis necessarii, preces sustinere potui;
neque enim est[*]est om. Te (causae adv. naturae est Madvig) causa adversata naturae, nec homo nec
res[*]nec res nec homo c
misericordiae meae
repugnavit. nusquam nomen, nusquam vestigium fuerat, nullum crimen,
nullum indicium, nulla suspicio[*]nulla suspicio Ee: om. cett.
. suscepi causam, Torquate,
suscepi, et feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero, semper
existimassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent.
7