Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
hic ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse. quod tandem, Torquate, regnum? consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil et[*]et sed b2 contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est videlicet a me[*]videlicet a me e: a me iudices cett. regnum, sed repressum[*]repressum e: repulsum b2ψ2 : non permissum ςb1k, p. mg.: promissum cett. . an tum[*]tum tu πe, Schol. in tanto imperio, tanta[*]tanta mei, Schol.: tantaque Mai (sil.) dices Schol. potestate non dicis me[*]me Teπ, Schol.: om. cett. fuisse regem, nunc privatum regnare dicis[*]dices Stangl ? quo tandem nomine? 'quod, in quos testimonia dixisti,' inquit, 'damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri.' hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo[*]respondebo T , si falsum dixerim, te in eosdem[*]eosdem e, Schol.: eos cett. dixisse; sin verum, non esse hoc regnare, cum verum iuratus[*]iuratus Teb1, Schol.: iuratos cett. dicas, probare. de huius spe tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam[*]nullam om. Tea potentiam, nihil denique praeter[*]praeter propter T fidem defensionis exspectare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Nisi tu,' inquit, 'causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa profugisset.' si iam hoc tibi[*]iam tibi hoc concedam, Q. Hortensium, tanta gravitate[*]gravitate tanta e hominem, si hos talis viros non suo stare iudicio, sed meo; si hoc tibi dem[*]dem Naugerius (1): idem codd. quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non deserit? at hic etiam, id quod tibi necesse minime[*]minime tibi necesse e fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti. Mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris. nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me[*]me esse e , quoniam[*]quoniam Te: quia cett. , ut tu ais[*]ais T: agis e: vis cett. , duo iam[*]duo iam scripsi: etiam (ex .11. iam credo, cf. Font. 24, Rab. Post. 31) codd.: iam Müller peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. 'hoc dico,' inquit, 'te esse[*]esse e Schol. ex municipio.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
fateor et addo etiam:ex eo[*]eo om. Tb1 municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. nemo [*]nemo e, Schol.: nemo enim cett. istuc M. illi[*]illi om. Schol. Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio[*]Ti. Teag, Schol.: T. cett. , nemo M'. Curio[*]M' Curio Schol., Manutius: Curio πc, ed. V: Curioni cett. , nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. equidem vehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem civium conveniret[*]pertineret πb2c .
8
sed tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. non possunt omnes esse patricii; si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ac[*]at b1c si tibi nos peregrini videmur, quorum iam et[*]iam et iam ec nomen et honos inveteravit et urbi huic[*]urbi huic Te: huic urbi cett. hominum om. e et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de[*]ac de Te: et de cett. omni dignitate contendent[*]contendent Te: certabunt c: contendunt cett. ! quorum cave tu[*]tu cave e quemquam peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare. qui si[*]si si ita e attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum iactationem et te ex somno saepe excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore superari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ac[*]ac at eb1c, ed. V si, iudices, ceteris[*]ceteris om. e patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium[*]hoc convicium Gulielmius sileretur; est enim ipse a[*]a om. Schol. materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. aut igitur doceat Picentis solos non esse[*]esse non e peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponere[*]non anteponere Teπ : ante non ponere (cf. Off. iii. 71) cett. (meliore numero). qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare. Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magis[*]magis utilitati e consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsistere. si hoc putas esse regium[*]regium regnum πb1gc2k , regem me esse[*]regem me esse T: me regem esse cett. confiteor; sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?
9
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.