Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
in quo primum illud erat[*]erat illud T absurdum quod, cum ea quae leviter[*]leniter Sylvius dixerat vobis probare volebat, eos autem[*]autem om. T qui circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non probabatis[*]probabitis Taπ . deinde alterum iam oratoris est [*]est suppl. Reid vitium non videre quid[*]quod T quaeque causa postulet. nihil est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere. quod cum is tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus, nemini[*]nemini Te, Schol.: re ... a ςgp: vere π: nec ... χ1c: nec (neque k) hoc χ2c2k mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis[*]facis eius modi e , non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute[*]comm. salute c, Lag. 9: salute comm. cett. gesserunt.
11
ecquem [*]et quem codd.: corr. ed. Crat. tu horum qui adsunt[*]adsunt bχc: assunt cett. , quibus te contra ipsorum voluntatem venditabas, aut tam sceleratum statuis fuisse ut haec omnia[*]omnia omni T: om. e perire voluerit[*]volueritfort. se salvo voluerit (colon numero caret), aut tam miserum ut et se perire cuperet et nihil haberet quod salvum esse vellet? an vero clarissimum virum generis vestri ac nominis nemo reprehendit, qui filium suum vita privavit ut in ceteros[*]ceteros e, Schol.: ceteris cett. firmaret imperium; tu rem publicam reprehendis, quae domesticos hostis, ne ab eis[*]iis k: his cett. ipsa necaretur, necavit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque attende[*]attende Te: attende iam cett. , Torquate, quam ego defugiam auctoritatem consulatus mei! maxima voce ut omnes exaudire possint dico semperque dicam. adeste [*]adeste Teπ : adestote cett. omnes animis, Quirites[*]Quirites scripsi: qui adestis (corpore add. p. mg., corporibus add. ς mg., b1k) codd.: qui adstatis Reid (nota q~ turbas dedit, cf. Phil. iv. 1), quorum ego frequentia magno opere laetor; erigite mentis aurisque vestras et me de invidiosis rebus, ut ille putat, dicentem attendite! ego consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus crudelissimum et luctuosissimum exitium patriae comparasset, cum ad occasum interitumque rei publicae Catilina in castris, in his autem templis atque[*]atque ac e tectis dux Lentulus esset constitutus, meis consiliis, meis laboribus, mei capitis periculis, sine tumultu, sine dilectu[*]dilectu : delectu cett. , sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confessis[*]confessis Teaπ : confossis cett. incensione urbem, internicione civis, vastitate Italiam, interitu rem publicam liberavi; ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, urbem hanc denique, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperi, quinque hominum amentium ac perditorum poena redemi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an me existimasti haec iniuratum in iudicio non esse dicturum quae iuratus in maxima contione dixissem?
12
atque etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem[*]ut id Reid omnes exaudiant clarissima voce dicam. harum omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei publicae[*]salute rei p. Te: communi salute ς: salute agχc: salute communi bpk suscepi atque[*]atque Teg: et cett. gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in consulatu[*]in consulatu e: post consulatu colon pro salute ... consulatu repetit T: in consulatu cum signifer esset iuventutis cett. atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis[*]cum princeps ... iuventutis post exstitit hab. codd.: huc transtuli , actor[*]actor Orelli: auctor codd. (cf. Sest. 61), adiutor, particeps exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam[*]nusquam Te: numquam cett. est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute[*]virtute animi e superaret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me forte[*]forte a me desciveris, idcirco te a se et a re publica et a tua[*]tua sua Teaπgb1 dignitate deficere patientur. sed iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo. nam si Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione[*]orat. illa e in me esset invectus et cum, ut initio[*]ut initio Te: initio ut cett. dixi, defensionem meam spoliare auctoritate[*]spoliare auct Te: auct. spoliare cett. voluisset, etiam si dolor meus[*]meus dolor e: dolor me meus Orelli respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem flagitavisset[*]flagitavisset Teπ : flagitasset cett. .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.