Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ab[*]ab ec2, Schol.: om.
cett.
Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. quis
negat? sed lege[*]sed lege TEe: Sullae cett.
indicium[*]indic. Taχc: iudic. cett.
et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt
commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. quaero num Sullam
dixerit Cassius. nusquam. sese aiunt quaesisse de Cassio quid
Sulla sentiret. videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum naturamque
non nossent ac tantum audissent[*]audivissent e
eos pari calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem[*]esse quaesiverunt
essentne eadem TEeπ
:
qui fuerant (-unt a) esse (-ent a) in eodem cett.
voluntate.
quid tum Cassius? si respondisset idem sentire et secum
facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere.
quid ita? quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret,
non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid
suspicari viderentur[*]suspicari viderentur TEe:
suspicarentur cett.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non respondit tamen una facere Sullam.
etenim esset absurdum, cum ceteros sua sponte nominasset, mentionem
facere Sullae[*]Sullae ante nullam hab. e, ς mg., ante facere T: om. cett.
nullam nisi
admonitum et interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae nomen in memoria
Cassio non fuisse. si nobilitas hominis, si adflicta[*]afflicta eb1c2k, p mg.: afflata cett.
fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam inlustres
fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam Sullae rettulisset; etiam, ut
arbitror, cum auctoritates principum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum
conligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime nobilitate moveri, non
prius Autronium quam Sullam nominavisset[*]nominavisset Te: nominasset cett.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam vero illud minime probari[*]minime probari e: probari minime cett.
potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi
aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum
appellasset quidem Autronium, huius in mentem venire potuisse. sed tamen
quid[*]quid quod T
respondit[*]responderit Tg
de Sulla Cassius?
se nescire certum. 'non purgat,' inquit. dixi
antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi[*]mihi
om. e
criminosum videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ego in iudiciis et in[*]et in Te: et cett.
quaestionibus[*]in quaestionibus et indiciis Schol.
non hoc quaerendum arbitror, num purgetur
aliquis[*]aliqui Schol.
, sed[*]sed ς, Schol.: et cett.
num arguatur. etenim cum se
negat[*]se negat Teπ
: negat se cett.
scire
Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat se nescire? 'sublevat apud
Gallos.' quid ita? 'ne indicent.' quid
[*]quod
Te
? si periculum esse putasset ne illi umquam
indicarent, de se[*]se om. e
ipse[*]ipse T, Ernesti: ipso cett.
confessus esset? 'nesciit
[*]nescit T videlicet
Taπ
: om. e: iudices cett.
videlicet.' credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris certe
sciebat; etenim[*]etenim Teaπ
: et ea cett.
domi eius
pleraque conflata esse constabat. qui
[*]qui quia Madvig
negare noluit esse in eo numero Sullam quo
plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, se[*]se π: om. cett. (post nescire suppl.
Lambinus) nescire dixit. atque
[*]atque Teaπb1: atqui cett.
hoc perspicuum est, cum is qui de omnibus
scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse[*]esse vim ec
negationis huius quam si[*]quam tum si c2
extra coniurationem hunc esse se scire dixisset.
nam cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de
aliquo purgatio debet videri. sed iam non quaero purgetne Cassius Sullam;
illud mihi tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio[*]indicio Te: iudicio cett.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
14
exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait
me aliter ac dictum sit[*]sit Te, Schol.: est cett.
in tabulas publicas rettulisse. O di
immortales!—vobis enim tribuo[*]tribuo T: tribuam cett.
quae vestra sunt, nec vero possum meo
tantum[*]tantum meo e
ingenio dare ut tot res
tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae
mea sponte dispexerim[*]dispex. eaςb2k: despex. cett.
—vos
profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab
omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae
convertistis[*]convertistis Te: contulistis cett.
, vos denique in tantis tenebris erroris et
inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis[*]menti meae praetul. Te: praetul. menti meae cett.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.